Pagina:Recueil des allocutions consistoriales, encycliques et autres lettres apostoliques des souverains pontifes Clément XII, Benoit XIV, Pie VI, Pie VII, Léon XII, Grégoire XVI et Pie IX .djvu/128

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

116 LETTRE ENCYCLIQUE DE PIE VII.

« unitatem fidei, et agnitionis Filii Dei [1]1 .» A qua opera navanda si quid forte quemquam Nostrum deterreat, aut impediat, aut retardet, quo se flagitio ille, ac scelere adstringet ! Vos itaque, Venerabiles Fratres, oramus primum omnium, et obsecramus, hortamur et monemus, atque adeo vobis mandamus, ut nihil vigilantiae, nihil diligentiae, nihil curae, nihil plane laboris proetermittatis, quo « depositum custodiatis » doctrinae Christi , ad quod perdendum nostis, quanta conjuratio, et a quibus facta sit. Ne quem ante in clerum adsciscatis, ne cui omnino « dispensationem » credatis « mysteriorum Dei, » ne quem confessiones audire, aut conciones habere patiamini, ne cui curationem, aut munus quodcumque deferatis, quam sedulo expendatis, et excutiatis, lenteque « probetis spiritus, utrum ex Deo sint. » Quandoquidem utinam non usu didicerimus, quam haec aetas magnam « pseudo-apostolorum » copiam effuderit, « qui sunt operarii subdoli transfigurantes se in apostolos Christi, » a quibus, nisi prospiciamus, nae, « sicut serpens Hevam seduxit astutia sua, ita corrumpentur sensus fidelium , et excident a simplicitate , quae est in Christo [2]2 . » Atque « universo quidem gregi, in quo vos Spiritus Sanctus posuit Episcopos attendere » vos oportet, sed omnium maxime paterni amoris benevolentiaeque vestrae vigilantiam, studium, industriam, operam pueri sibi, et adolescentes deposcunt : quos cum exemplo suo nobis, tum oratione Christus tam vehementer commendavit [3]5 , quorum in teneris animi sinficiendiset corrumpendis omnes contenderunt nervos, qui res privatas , et publica se vertere, divina et humana jura omnia permiscere sunt moliti, spem in eo maximam nefaria cogitata perficiendi collocantes. Neque hos enimfugit, mollis cerae instar illos esse, qui tractari facile, et in quamlibet partem flecti, et fingi possint : quam vero formam semel susceperint, eam, quum aetate progressi obduruerint. pertinacissime retinent, aliamque respuunt; ex quo tritum illud omnium sermone e divinis Litteris proverbium : « Adolescens juxta viarn suam, etiam cum senuerit, non recedet ab ea [4]4 . » Nolite ergo committere, Venerabiles Fratres, « ut filii hujus saeculi prudentiores, quam filii lucis in generatione sua « sint. » Quibus viris regendiin seminariis, et collegiis tradantur pueri, et adolescentes ; quibus disciplinis imbuantur; qui deligantur in lyceis magistri, quae scholae habeantur, etiam atque etiam considerate, pervestigate sedulo, odoramini, lustrate omnia : excludite, arcete « rapaces lupos, non parcentes innooentium agnorum gregi, ac, si quo forte irrepserint, eos inde extrudite. exterminate protinus « secundum protestatem, quam dedit vobis Dominus in aedificationem [5]5 . » Quae sane potestas vel in ea, quae capitalior sit, exscindenda peste, librorum scilicet, ut a Nobis tota expromatur, postulat ipsa etiam Ecclesiae salus,

reipublicae, principum, mortalium omnium, quam vita Nostra multo cariorem , et potiorem habere debemus. Quo de argumento copiose apud vos,

  1. Ephes. IV, v. 12.
  2. II Cor. XI.
  3. Matth. xrx; Marc. x; Luc. xviii.
  4. Prov. XII.
  5. II Cor. XIII.