Pagina:Recueil des allocutions consistoriales, encycliques et autres lettres apostoliques des souverains pontifes Clément XII, Benoit XIV, Pie VI, Pie VII, Léon XII, Grégoire XVI et Pie IX .djvu/130

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

118 LETTRE ENCYCLIQl E DE PIE VII.

et accurate egit fel. rec. praedecessor Noster Clemens XIII in suis apostolicis Litteris in forma Brevis ad vos die 25. nov. ann. 1766 datis. Neque illos modo libros extorquendos de hominum manibus, delendos penitus, et comburendos dicimus, quibus aperte doctrina Christi oppugnatur; sed etiam, ac multo magis omnium sunt mentes, atqueoculi ab iis prohibendi, qui occultius illud, atque ex insidiis faciunt. Ad quos internoscendos « tractatu longo, « ut Cyprianus inquit (de unit. Ecclesiae), et argumentis opus non est : probatio est ad fidem facilis compendio veritatis : » loquitur Dominus ad Petrum : « Pasce oves meas. » Id pabuli ergo genus oves Christi salutare sibiducere, id amplecti, eo se alere debent, quo Petri illas vox, et auctoritas immiserit; unde vero haec avocet, ac deterreat, id noxium plane, ac pestiferum existimare, ab eo vehementissime abhorrere, nec nulla capi specie, pervertique illecebra. Qui non ita se morigeros praebeant, in ovibus Christi certe numerandi non sunt. Qua in causa, Venerabiles Fratres, non possumus connivere, nec tacere, nec remissius agere : nisi enim haec tanta cogitandi, loquendi, scribendi, legendique licentia coerceaturet reprimatur, hoc malo, quo landiu afflictamur, relevati tantisper videbimur sapientissi morum,et fortissi morum regum, et ducum consilio, et copiis : ast, ejus stirpe, et semine non sublato, et extincto (perhorresco equidem dicere, verum est dicendum), serpet illud latius, et roborabitur, orbemque terrarum totum complectetur, nec ei posthac delendo, aut propulsando -militum legiones, excubiae, vigiliae, munitiones urbium, propugnacula imperiorum sufficient. Quem Nostrum, Venerabiles Fratres, non moveat et excitet quod per Ezechielem vatem Deus nobis edicit [1] : « Fili hominis , speculatorem dedi te domui Israel : et audies de ore meo verbum, et annuntiabis eis ex me. Si dicente me ad impium : Morte morieris, non annuntiaveris ei..., ipse impius in iniquitate sua morietur : sanguinem autem ejus de manu tua requiram. » Haec me sententia, fateor, dies, noctesque exstimulat, ac pungit, nec patietur, unquam in meo fungendo munere inertem esse, ac timidum ; vobisque me non modo adjutorem, et fautorem semper, sed principem, ac ducem iore polliceor ac spondeo. Atqui est aliud praMerea « depositum custodiendum » Nobis, Venerabiles Fratres, magnaque animi firmitudine et constantia tuendum, sanctissimarum scilicet Ecclesiae legum, quibus disciplinam suam ipsa, penes quam nimirum unam ejusmodi sit potestas, constituit, quibus profecto pietas virtusque floret, quibus Christi Sponsa « terribilis est, ut castrorum acies ordinata, » quarum pleneque etiam, « velut qusedam fundamenta sunt ferendis fidei jacta ponderibus, » ut S. Zosimi prsedecessoris Nostri verbis utamur [2] . Nihil est, quod civitatum principibus, ac regibus majori fructui , gloriaeque esse possit, quam si, ut sapientissimus fortissimusque alter praedecessor Noster S. Felix Zenoni imperatori perscribebat : « Ecclesiam catholicam.... sinant uti legibus suis, nec libertati ejus quemquam permittaut obsistere Certum est enim, hoc rebus suis esse salutare. ut, cum de causis Dei agatur juxta ipsius constitutum,

regiam voluntatem sacerdotibus Christi studeant subdere , non prseferre. »

  1. Ezech. m, v. 17-18.
  2. Epist. 7-