Pagina:Recueil des allocutions consistoriales, encycliques et autres lettres apostoliques des souverains pontifes Clément XII, Benoit XIV, Pie VI, Pie VII, Léon XII, Grégoire XVI et Pie IX .djvu/132

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

120 LETTRE ENCYCLIQUE DE PIE VII.

De bonorum vero Ecclesiae « deposito, quae quidem vota sunt, opes, sacra pecunia, sanctorum substantia, res Dei, » quemadmodum Patres, concilia, divinaeque Litterae significant ac declarant, ecquidnam vobis, Venerabiles Fratres praecipiemus , Ecclesia nunc iis spoliata misere, ac nudata? ld nempe unum, ut detis operam, ut contendatis, quo omnes intelligant, ac in animum inducant, quod Aquisgranense olim Concilium brevi hac, et perspicua, accurataque sententia conclusit : « Quisquis quae alii fideles de haereditate possessionum suarum, ob remedium animarum suarum, Deo ad honorem, et decorem Ecclesiae suae , ejusque ministrorum usus, contulerunt, aut abstulerit, aut auferre praesumpserit, procul dubio aliorum data in animae suae convertit periculum [1]*. » Non certe « tenacitatis studio (nae omni ratione cunctis hoc possumus non minus quam S. Agapitus praedecessor Noster confirmare) « aut saecularis utilitatis causa, » sed divini consideratione judicii [2] 2 ad ea repetenda movemur, quorum jubemur « dispensatores esse fideles, et prudentes. » Quamquam nullum plane precibus, nec adhortationibus, nec monitis, nec actionibus Nostris relinquent locum christianireges, civitatumque principes, qui se Ecclesiae « nutricios [3] » per Isaiam fuisse dictos, optime tenent, atque esse gloriantur; quorum profecto fides, pietas, aequitas, sapientia, religio tantam spem Nobis adfert, tantamque expectationem excitat, ut pro certo habeamus, curaturos illos reddi protinus « quae sunt Dei Deo ; » neque commissuros suas personare aures his Dei ipsius vocibus, et querelis : « Argentum meum, et aurum tulistis, et desiderabilia mea et pulcherrima [4]* : » nec dissimiles Constantini, et Caroli Magnorum futuros, quorum praecipue fuit in Ecclesiam nobilitata liberalitas, et justitia : quorum etiam alter se professus est « nosse multa regna, et reges eorum propterea cecidisse, quia Ecclesiam exspoliaverunt ; » cujus rei caussa suis hberis, et iis, qui postea rempublicam gerent, edicit et inculcat : « Quantum valemus et possumus, per Deum, et omnia sanctorum merita, prohibemus, contestamurque, ne talia faciant , nec facere volentibus consentiant, » sed adjutores « et defenso« res Ecclesiarum, et cultorum Dei pro viribus existant [5] 6 . » Neque illud in harum litterarum extremo celari vos oportet, Venerabiles Fratres, « quoniam tristitia mihi magna est, et continuus dolor cordi meo, » pro filiis meis, qui sunt Galliae populi, caeterique, apud quos idem furor nondum deferbuit. Quid mihi optatius contingeret, quam vitam pro illis profundere, si eorum salus meoposset interitu repraesentari? Non inficiamur, quin prae Nobis ferimus, permultum ad Nostri luctus acerbitatem minuendam ac leniendam valere invictum animi robur, et constantiam, quam complures ex vobis praestitistis, quae menti obversatur quotidie Nostrae, quamque omnis generis quidem

homines, aetatis, ordinis mirifice sunt secuti : qui sane quidvis injuriarum, periculorum, jacturarum, suppliciorum perpeti, mortemque ipsam oppetere maluerunt, praeclarumque id sibi existimarunt, quam illiciti, ac nefarii sacramenti

  1. Cap. XXXVII, t. IV Conc. Harduin. col. 1423.
  2. Ep. 4 ad Caesar. ep. Arelat. Bull. Rom. tom. XI, f. 59.
  3. XLIX. 23.
  4. Joel. III.
  5. Ap. Baluz. Capit. 1. I, cap. III.