Pagina:Recueil des allocutions consistoriales, encycliques et autres lettres apostoliques des souverains pontifes Clément XII, Benoit XIV, Pie VI, Pie VII, Léon XII, Grégoire XVI et Pie IX .djvu/136

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

XIII MARTI MDCCCXXVI.

SS. DOMINI NOSTRI LEONIS XII

Litterae apostolicae

DAMNATIO

CONVENTICULI NUNCUPATI DE’ LIBERI MURATORI

ET CUJUSVIS ALIAE SECRETAE SOCIETATIS.

LEO EPISCOPUS

SERVUS SERVORUM DEI

Ad perpetuam rei memoriam.

§ 1. Quo graviora mala Christi Dei, et Servatoris Nostri gregi imminent, eo majorem sollicitudinem in iis arcendis adhibere debent Romani Pontifices, quibus in beato Petro apostolorum principe illius pascendi et regendi potestas et cura commissa est. Pertinet enim ad eos, quippe qui in suprema Ecclesiae specula positi sint, longius prospicere insidias, quas christiani nominis hostes moliuntur ad Christi Ecclesiam (quod tamen nunquam assequentur) exterminandam, easque tum fidelibus indicare et aperire, ut ab iis caveant, tum auctoritate sua avertere, et amoliri. Gravissimum hoc munus sibi impositum intelligentes Romani Pontifices praedecessores Nostri, vigilias boni pastoris perpetuo vigilarunt, et adhortationibus, doctrinis, decretis, ipsaque anima data pro ovibus suis, sectas extremum Ecclesiae exitium minitantes prohibendas et penitus delendas curarunt. Nec ex annalium ecclesiasticorum vetustate tantum erui potest pontificiae hujus sollicitudinis memoria. Quas nostra et patrum nostrorum aetate gesta sunt a Romanis Pontificibus, ut clandestinis hominum adversus Christum malignantium sectis se objicerent, id perspicue evincunt. Ubi enim Clemens XII, prsedecessor Noster, vidit in dies invalescere, novamque firmitatem acquirere sectam de’ Liberi Muratori sive des Francs-Macons, sive aliter appellatam, quam non modo suspectam, verum etiam omnino Catholicae Ecclesiae inimicam multis argumentis certo noverat, eam damnavit luculenta constitutione cui initium In eminenti, edita quarto Kalendas Maias anno millesimo septingentesimo trigesimo octavo, cujus tenor is est, qui subjicitur :

CLEMENS EPISCOPUS

SERVUS SERVORUM DEI.

Universis Christifidelibus salutem et Apostolicam Benedictionem.

§ 2. « In eminenti apostolatus specula, meritis licet imparibus, divina disponente clementia, constituti juxta creditum Nobis pastoralis providentioe de-