Pagina:Recueil des allocutions consistoriales, encycliques et autres lettres apostoliques des souverains pontifes Clément XII, Benoit XIV, Pie VI, Pie VII, Léon XII, Grégoire XVI et Pie IX .djvu/144

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

132 LETTRE APOSTOLIQUE DE LEON XII.

etiam sollicito vigilantiae studio instare non praetermisimus, ut a competentibus judicibus et tribunalibus adversus ejusdem constitutionis violatores pro delicti mensura procederetur, quod et ab eis reipsa saepe praestitum fuit, non quidem probabilia dumtaxat, sed plane evidentia et indubitata argumenta dederimus, ex quibus animi Nostri sensus ac firma et deliberata voluntas quoad censurae per dictum Glementem praedecessorem, ut praefertur, impositae vigorem et subsistentiam satis aperte inferri debuerant ; si quae autem contraria de Nobis opinio circumferretur, Nos eam securi contemnere possemus, causamque nostram justo Dei omnipotentis judicio relinquere, ea verba usurpantes, quae olim inter sacras actiones recitata fuisse constat : „ — Praesta, quaesumus, Domine, ut mentium reprobarum non curemus obloquium, sed eadem pravitate calcata exoramus, ut nec terreri nos laceratio nibus patiaris injustis, nec captiosis adulalionibus implicari, sed potius amare, quod praecipis : — ut habet antiquum Missale, quod sancto Gelasiopraedecessori Nostro tribuitur, et a venerabili servo Dei Josepbo Maria Cardinali Thomasio editum fuit in missa , quae inscribitur : Contra obhquentes. Ne tamen aliquid per Nos improvide praetermissum dici valeret, quo facile possemus mendaeibus calumniis fomentum adimere, atque os obstruere, audito prius nonnullorum Venerabilium Fratrum Nostrorum S.R. E.Cardinalium consilio,eamdempraedecessorisNostri constitutionem praesentibus, ut supra de verbo ad verbum insertam in forma specifica, quae omnium amplissima et efficacissima habetur, confirmare decrevimus, prout eam ex certa scientia, et apostolicae auctoritatisNostrae plenitudine earumdem praesentium Litterarum tenore in omnibus et per omnia perinde ac si Nostris motu proprio, auctoritate, acnomine primum editae fuissent, confirmamus, roboramus et innovamus, ac perpetuam vim etefficaciam habere volumuset decernimus. « Porro inter gravissimas praefatae prohibitionis et damnationis causas in « praeinserta constitutione enunciatasuna est, quod in hujusmodi societatibus et conventiculis cujuscumque religionis ac sectae homines invicem consociantur, qua ex re satis patet quam magna pernicies catholicae religionis puritati inferri valeat. Altera est arctum et impervium secreti fcedus, quo occultantur ea, quae in hujusmodi conventiculis fiunt, quibus proinde ea sententia meiito aptari potest, quam Caecilius Natalis apud Minucium Felicem in causa nimirum diversa protulit : — Honesta semper publico gaudent, scelera secreta sunt. — Tertia est jusjurandum, quo se hujusmodi secreto inviolabiliter servando adstringunt, quasi liceat alicui cujuslibet promissionis aut juramenti obtentu se tueri quominus a legitima potestate interrogatus omnia fateri teneatur, quaecumque exquiruntur ad dignoscendum « an aliquid in hujusmodi conventibus fiat, quod sit contra religionis, aut reipublicae statum, et leges. Quarta est, quod hujusmodi societates non minus civilibus, quam canonicis sanctionibus adversari dignoscuntur, quum scilicet iure civili omnia collegia et sodalitia, praeter publicam auctoritatem consociata prohibeantur, utvidere est in Pandectarum iibro XLVIl, tit. 22 de collegiis ac corporibits illicitis, et in celebri epistola C. Plinii Caecilii Secundi, quae est XCVII, lib. X, in qua ait edicto suo secundum imperatoris