Pagina:Recueil des allocutions consistoriales, encycliques et autres lettres apostoliques des souverains pontifes Clément XII, Benoit XIV, Pie VI, Pie VII, Léon XII, Grégoire XVI et Pie IX .djvu/146

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

134 LETTRE APOSTOLIQXJE DE LEON XII.

mandata vetitum fuisse, ne haeteriae essent, id est ne societates et conventus sine principis auctoritate iniri et haberi possent. Quinta est quod jam in pluribus regionibus memoratae societates,etaggregationes saecularium principum legibus proscriptae, atque eliminatae fuerunt. Ultima demum, quod apud prudentes et probos viros eaedem societates et aggregationes male audirent, eorumque judicio quicumquc eisdem nomina darent, pravitatis et perversionis notam incurrerent.

Denique idem praedecessor in praeinserta constitutione Episcopos et superiores Praelatos, aliosque locorum Ordinarios excitat, ut pro illius executione , si opus fuerit , brachii saecularis auxilium invocare non prseter- mittant.

« Quae omnia et singula non solum a Nobis approbantur, et confirmantur, eisdemque ecclesiasticis Superioribus respective commendantur et injunguntur, verum etiam Nos ipsi, pro apostolica? sollicitudinis officio, praesentibus Nostris Litteris catholicorum principum, omniumque saecularium potestatum opem et auxilium quoad praemissorum effeetum invocamus, et enixo studio requirimus, quum ipsi supremi principes et potestates electi sint a Deo de« fensores fidei Ecclesiaeque protectores, ideoque eorum munus sit idoneis quibusque rationibus efficere, ut apostolicis constitutionibus debitum obsequium, et omnimoda observantia praestetur, quod iis in memoriam revocarunt Tridentinae Synodi Patres sess. 25 cap. 20, multoque antea egregie declaraverat imperator Carolus Magnus suorum Capitularium tit. I, cap. 2, ubi post demandatam omnibus sibi subditis ecclesiasticarum sanctionum ob« servantiam haec addidit: — Nam nullo pacto agnoscere possumus qualiter nobis fideles existere possunt, qui Deo infideles et suis sacerdotibus inobedientes apparuerint. — Quapropter cunctis ditionum suarum praesidibus, et ministris injungens, ut omnes, et singulos ad debitam obedientiam Ecclesiae legibus exhibendam omnino compellerent, gravissimas quoque poenas adversus eos indixit, qui hoc praestare negligerent, subdensinter alia : — Qui autem in his (quod absit !) aut negligentes, eisque inobedientes fuerint inventi, sciant se nec in nostro imperio honores retinere, licet etiam filii nostri fuerint, nec in palatio locuni, neque nobiscum, aut cum nostris societatem , aut communitatem ullam habere, sed magis sub districtione et ariditate poenas luent.

« Volumus autem, ut earumdem praesentium transsumptis etiam impressis, manu alicujus notarii publici subscriptis, et sigillo personae in dignitate ecclesiastica constituta? munitis, eadem fides prorsus adhibeatur, qua? ipsis originalibus Litteris adhiberetur, si forent exhibita? vel ostensae. Nulliergo hominum liceat hanc paginam Nostra? confirmationis, innovationis, approbationis, commissionis, invocationis, requisitionis decreti et voluntatis infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei, ac beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum.

Datum Romae apud Sanctam Mariam Majorem, anno Incarnationis Dominicae millesimo septingentesimo quinquagesimo primo, decimo quinto kalendas aprilis, Pontificatus Nostri anno undecimo.