Pagina:Recueil des allocutions consistoriales, encycliques et autres lettres apostoliques des souverains pontifes Clément XII, Benoit XIV, Pie VI, Pie VII, Léon XII, Grégoire XVI et Pie IX .djvu/150

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

138 LETTRE APOSTOLIOUE DE LEON XII.

factent, et evertant. Quod ut facilius assequerentur, eorum plerique occultos cretus, clandestinasque sectas coegerunt, ex quibus futurum sperabant ut plurimos in suae conjurationis et sceleris societatem liberius pertraherent. Jampridem sancta haec Sedes his sectis detectis magna liberaque voce contra eas clamavit, et consilia, quee clam ab iis essent inita contra religionem, imo et contra civilem societatem patefecit. Jampridem omnium excitavit diligentiam, ut caverent, ne his sectis id conari liceret, quod nefarie meditabantur. Verum dolendum est his Sedis Apostolicse studiis non eum exitum respondisse, quem ipsa spectabat, et scelestos homines numquam a suscepto consilio destitisse; unde consecuta tandem ea mala sunt, quae nosmetipsi perspeximus; imo homines, quorum superbia ascendit semper, novas etiam secretas societates inire ausi sunt. commemorari hoc loco debet societas nuper orta et longe lateque in Italia, aliisqne in regionibus propagata, qua3 licet in plures sectas divisa sit, ac pro earum varietate diversa ac distincta inter se nomina aliquando assumat, re tamen, sententiarum, et facinorum communione, et foedere quodam inito una est, et Garbonariorum plerumque solet appellari. Simulaut illi quidem singularem observantiam et mirificum quoddam studiurn in catholicam religionem, et in Jesu Christi servatoris nostri personam et doctrinam, quem etiara societatis suae rectorem et magnum magistrum nefarie aliquando audent appellare, Verum sermones hi, qui super oleum molliti videntur, nihil aliud sunt quam jacula ad tutius vulnerandos minus cautos a callidis hominibus adhibita, qui veniunt in vestimentis ovium, intrinsecus autem sunt lupi rapaces.

«Sane severissimum illud jusjurandum, quo veteres Priscillianistas magna ex « parte imitantes pollicentur se nullo umquam tempore,nullove casu vel patefacturos hominibus in societatem non adscriptis quidquam quod eam socie tatem respiciat, vel communicaturos cum iis, qui in gradibus inferioribus versantur aliquid quod ad gradus pertineat superiores, clandestina illa praeterea et illegitima conventicula, qute more a pluribus hasreticis usurpato ipsi habent, et cooptatio hominum cujuscumque religionis et sectse in suam societatem, etsi caetera deessent, satis persuadent nullam memoratis eorum dictis fidem haberi oportere. Verum conjecturis et argumentis opus non est, ut ita de eorum dictis judicetur, quemadmodum superius indicatum est. Libri ab ipsis typis editi, quibusratio describitur, quas in conventibus superiorum praesertim graduum adhiberi solet; eoruni catechismi, et statuta, aliaque aulhentica et ad fidem faciendam gravissima documeuta, nec uon eorum testimonia, qui cum eam societatem deseruissent, cui antea adhaeserant, ejus errores et fraudes legitimis judicibus patefecerunt, aperte declarant, Garbonarios id praecipue spectare ut magnam licentiam cuique dent religionem, quam colat, proprio ingenio, et ex suis opinionibus sibi fingendi, indifferentia in religionem inducta, qua vix quidquam excogitari potest perniciosius, ut Jesu Christi passionem per nefarias quasdam suas ca?remonias profanent, ac polluant, ut Ecclesiae sacramenta (quibus nova alia a se per summum scelus inventa substituere videntur) et ipsa religionis catholica? mysteria contemnant, utque Sedem hanc Apostolicam evertant, in quamquoniam in ea apostolicae