Pagina:Recueil des allocutions consistoriales, encycliques et autres lettres apostoliques des souverains pontifes Clément XII, Benoit XIV, Pie VI, Pie VII, Léon XII, Grégoire XVI et Pie IX .djvu/152

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

40 LETTRE APOSTOLIQUE DE LEON XII.

Cathedrae semper viguit principatus [1], singulari quodam odio afficiuntur, et pestifera quaeque ac perniciosa moliuntur.

« Nec minus, ut ex iisdem constat monumentis, scelesta sunt, quae Carbonariorum societas tradit de moribus pra?cepta, quamvis confidenter jactet se a suis sectatoribus exigere, ut cbaritatem ac omne virtutum genus excolant, et exerceant, ac diligentissime ab omni vitio abstineant. Itaque libidinosis voluptatibus impudentissime ea favet, docet licere eos interficere, qui datam de secreto, quod superius memoratum est, fidem non servaverint ; et licet apostolorum princeps Petrus praeeipiat, ut cbristiani [2] omni humanae creatune propter Deum subjecti sint, sive regi quasi praecellenti, sive ducibus tamquam ab eo missis, etc, jubeatque Paulus apostolus [3]3 , ut omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit; ea tamen societas docet integrum esse seditionibus excitatis reges caeterosque imperantes, quos per summam injuriam tyrannos passim appellare audet, sua poteslate expoliare. « Haec, aliaque hujus societatis dogmata, et praecepta sunt, ex quibus ea extiterunt in Italia facinora nuper a Carbonariis commissa, quae adeo gravem honestis, piisque hominibus mcerorem attuierunt. Nos igitur, qui speculatores domus Israel, qua3 est sancta Ecclesia, constituti sumus, et qui pro pastorali Nostro munere cavere debemus, ne Dominicus grex Nobis divinitus creditus ullum damnum patiatur, existimamus in causa tam gravi non posse ab impuris hominum conatibus cohibendis abstinere. Exemplo etiam commovemur felicis recordationis Glementis XII et Benedicti XIV praedecessorum Nostrorum, quorum alter quarto kalendas majas anni millesimi septingentesimi trigesimi octavi constitutione , In eminenti , alter decimo quinto kalendas aprilis anni millesimi septingentesimi quinquagesimi primi constitutione Providas , damnarunt et prohibuerunt societates de Liberi Muratori , seu Francs-Macons, aut alio quocumque nomine pro regionum, et idiomatum varietate appellatas, quarum societatum fortasse propago, vel certe imitatio hoec Carbonariorum societas existimanda est, Et quamvis jam duobus edictis per Nostram Status Secretariam propositis hanc societatem graviter Nos prohibuerimus, memoratos tamen praedecessores Nostros sequentes, graves pcenas in hanc societatem solemniori quidem ratione decernendas putamus, praesertim cum Carbonarii passim contendant se duabus illis Clementis XII, et Benedicti XIV constitutionibus non comprehendi, nec sententiis, et pcenis in illis latis subjici. « Audita igitur selecta congregatione Venerabilium Fratrum Nostrorum S. R. E. Cardinalium, et de ejus consilio, ac etiam motu proprio, et ex certa scientia ac matura deliberatione Nostris, deque apostolicae potestatis pleniludine, praedictam societatem Carbonariorum, aut alio quocumque nomine appellatam, ejus coetus, conventus, collectiones, aggregationes, conventicula damnanda, et prohibenda esse statuimus et decrevimus, prout

praesenli Nostra perpetuo vahtura conatitutione damnamus et prohibemus.

  1. S. Aug. Epist. 43.
  2. Ep. I. cap. ii, vers. 13.
  3. Rom. cap. III, v. 14.