Pagina:Recueil des allocutions consistoriales, encycliques et autres lettres apostoliques des souverains pontifes Clément XII, Benoit XIV, Pie VI, Pie VII, Léon XII, Grégoire XVI et Pie IX .djvu/156

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

144 LETTRE APOSTOLIQUE DE LEOIS 7 XII.

§ 7. Non multo post editam hanc a Pio VII constitutionem, ad supremam beati Petri Cathedram nullis Nostris meritis evecti Nos fuimus; et continuo omnem Nostram operam convertimus ad detegendum, quis esset clandestinarum sectarum status, quis numerus, quae potentia. Haec inquirentes facile intelleximus crevisse illarum insolentiam praecipue ob earum multitudinem novis sectis auctam. Ex quibus ea praesertim memoranda est quae Vniversitaria dicitur, quod sedem et domicilium in pluribus studiorum universitatibus habeat, in quibus juvenes a nonnullis magistris, qui eos non docere, sed pervertere student, ejusdem mysteriis, quae iniquitatis mysteria verissime appellari debent, initiantur, et ad omne scelus informantur.

Inde vero existit, quod tanto etiam post tempore, quo primum perduellionis faces in Europa a sectis clandestinis per consectaneos suos inflammatae, et elatae sunt, et post reportatas a polenlissimis Europae principibus praeclarissimas victorias, quibus illae comprimendae sperabantur, nondum tamen nefarii earum conatus finem habuerunt. In illis enim ipsis regionibus, in quibus pristinae tempestates conquievisse videntur, qui metus est novarum turbarum, et seditionum, quas illae sectae perpetuo moliuntur ! Quae impiarum formido sicarum, quas in eorum corporibus clam defigunt quos ad mortem designarunt? Quot, et quam gravia non raro decernere, vel inviti coguntur, qui iisdem cum potestate praesunt, ut publicam tranquillitatem tueantur?

Inde etiam existunt acerbissimae calamitates, quibus Ecclesia fere ubique vexatur, et quas sine dolore, imo sine moerore commemorare non possumus. Impugnantur impudentissime sanctissima ejus dogmata, et praecepta; ejus dignitas extenuatur; et pax illa, et felicitas qua suo quodam jure frui deberet, non pei turbatur modo, sed omnino evertitur. Nec putandum est, omnia haec mala, aliaque, quae praetermissa a Nobis sunt, clandestinis his sectis perperam et per calumniam adscribi. Libri quos de religione et republica scribere non dubitarunt, qui his sectis nomen dederunt, quibus dominationem spernunt, majestatem blasphemant, Christum autem vel scandalum, vel stultitiam dictitant; imo non raro nullum esse Deum, et hominis animam una cum corpore interire docent : codices et statuta, quibus sua consilia, et instituta explicant, aperte declarant cuncta, quae jam memoravimus, et quae ad legitimos principatus labefactandos, et Ecclesiam funditus delendam spectant, ab iis proficisci. Atque hoc veluti certum, exploratumque habendum est, has sectas licet nomine diversas, nefario tamen impurissimorum consiliorum vinculo esse inter se conjunctas.

Quae cum ita sint, Nos muneris Nostri esse censemus iterum clandestinas has sectas condemnare, atque ita quidem ut nulla ex iis jactare possit se apostolica sententia Nostra non comprehendi, atque hoc praetextu homines incautos et minus acutos in errorem inducat. Itaque de consilio "Venerabilium Fratrum Nostrorum Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalium, et etiam motu proprio, et certa scientia, ac matura deliberatione Nostris, societates occultas omnes tam quae nunc sunt, tam quae fortasse deinceps erumpent, et quae ea sibi adversus Ecclesiam et supremas civiles potestates proponunt, quae superius commemoravimus, quocumque tandem nomine appellentur, Nos perpetuo prohibemus sub eisdem poenis, quae continentur in praedecessorum Nostrorum Litteris in hac Nostra constitutione jam allatis, quas expresse confirmamus.