Pagina:Recueil des allocutions consistoriales, encycliques et autres lettres apostoliques des souverains pontifes Clément XII, Benoit XIV, Pie VI, Pie VII, Léon XII, Grégoire XVI et Pie IX .djvu/160

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

148 LETTRE APOSTOLIQUE DE LEON XII.

hominum vobis commissorum in religione, et recte factis constantiam. Quamvis enim iis vivamus diebus, qui mali sunt, eoque tempore , quo plures non sustinent sanam doctrinam , perdurat tamen permultorum fidelium in pastores suos observantia, quos jure suspiciunt veluti Christi ministros et dispensatores mysteriorum ejus. Utimini igitur in ovium vestrarum commodum hac auctoritate, quam in earum animis immortali Dei beneficio retinetis. Cognoscant per vos sectatorum dolos, et quanta diligentia eos, eorumque consuetudinem cavere debeant. Horreant vobis auctoribus et magistris pravam eorum doctrinam, qui sanctissima religionis nostr;c mysteria , et purissima Christi praecepta irrident, omnemque legitimam potestatem impugnant. Ac ut vos verbis alloquamur praedecessoris Nostri Clementis XII, in sua Epistola encyclica ad Patriarchas, Primates, Archiepiscopos, Episcopos universos Ecclesiae Catholicae diei decimae quartae septembris anni millesimi septingentesimi quinquagesimi octavi : « Repleti simus, obsecro , fortitudine spiritus Domini judicio, et virtute, ne tamquam canes muti non valentes latrare greges Nostros patiamur fieri in rapinam, et oves Nostras in devorationem omnium bestiarum agri. Neque Nos quidquam deterreat, quominus pro Dei gloria, et salute animarum ad omnes dimicationes nosrnetipsos objiciamus. Recogitemus eum, qui talem sustinuit a peccatoribus adversus semetipsum contradictionem. Quod si nequissimorum timeamus audaciam , actum est de episcopatus vigore; et de Ecclesiae gubernandae sublimi ac divina potestate : nec Christiani ultra aut durare , aut esse jam possumus, si ad hoc ventum est, ut perditorum minas, aut insidias pertimescamus. » Summo etiam studio vestrum flagitamus praesidium, carissimi in Christo filii Nostri catholici Principes, quos singula ri et prorsus paterno amore diligimus . Revocamus propterea vobis in memoriam verba , quibus Leo Magnus, cujus in dignitate successores, et nominis licet indigni hoeredes sumus, ad Leonem imperatorem scribens usus est : « Debes incunctanter advertere regiam potestatem tibi non solum ad mundi regimen, sed maxime ad Ecclesiae praesidium esse collatam, ut ausus nefarios comprimendo, quae sunt bona statuta defendas, et veram pacem his, quae sunt turbata restituas. Quamquam in eo discrimine res hoc tempore versetur, ut non modo ad Catholicam religionem defendendam, sed ad tuendam etiam vestram, et populorum vestro imperio subjectorum incolumitatem, sectae illae a vobis coercendae sint. Religionis enim causa hoc praeserum tempore, cum societatis salute ita conjuncta est, ut nullo quidem modo altera ab altera dividi possit. Nam, qui sectas illas sequuntur, non miuus religionis, quam vestrae potestatis sunt hostes. Utramque aggrediuntur, utramque penitus labefactare moliuntur. Neque certe paterentur, si possent, aut religionem, aut regiam ullam potestatem superesse. Ac tanta est hominum callidissimorum astutia, ut cum maxime videntur vestrae potestatis amplificationi studere, tum ejus eversionem praecipue