Pagina:Recueil des allocutions consistoriales, encycliques et autres lettres apostoliques des souverains pontifes Clément XII, Benoit XIV, Pie VI, Pie VII, Léon XII, Grégoire XVI et Pie IX .djvu/164

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

152 LETTRE APOSTOLIQUE DE LEON XII.

Filii ejus misericordia et clementia desperare. Recipiant igitur sese tandem aliquando, et iterum ad Jesum Christum pro iis etiam passum confugiant, qui eorum resipiscentiam non modo non despiciet, sed imo ad instar amantissimi patris. qui filios prodigos jamdudum expectat, libentissime accipiet. Nos vero ut quantum in Nobis est eos excitemus, et faciliorem iis sternamus viam ad pcenitentiam, suspendimus ad integrum anni spatium post publicatas Nostras has apostolicas Litterasin regione, in qua morantur, tum obligationem denunciandi suos in sectis illissocios, tum etiam reservationem censurarum, in quas sectis illis nomen dantes inciderunt,eosque,etiam non denunciatis complicibus, absolvi ab iis censuris posse declaramus a quocumque confessario, modo sit ex eorum numero qui a locorum, in quibus degunt Ordinariis approbati sunt.

Quam etiam facilitatem in eos , qui forte in Urbe morentur, adhibendam constituimus. Quod si quispiam ex iis, quos nunc alloquimur, ita pertinax sit, (quod Deus misericordiarum Pater avertat) ut committat, illud temporis spatium quod designavimus, labi, quin sectas illas deserat, et vero resipiscat, eo elapso continuo et obligatio denunciandi eomplices, et censurarum reservatio in eum reviviscet, nec absolutionem deinceps impetrare poterit, nisi denunciatis antea complicibus, vel saltem juramento emisso de iis quamprimum denunciandis, nec ab alio poterit iis censuris solvi, quam a nobis, vel a Nostris successoribus, aut ab iis, qui a Sede Apostolica ab iisdem absolvendi impetraverint facultatem.

Volumus aulem quod praesentium Nostrarum Litterarum transsumptis etiam impressis, manu alicujus notarii publici subscriptis, et sigillo personae in dignitate ecclesiastica constitutse munitis, eadem fides prorsus adhibeatur, quae ipsis originalibus litteris adhiberetur, si forent exhibitse, vel ostensae.

Nulli ergo hominum liceat hanc paginam Nostrae declarationis, damnationis, confirmationis, innovationis, mandati prohibitionis, invocationis, requisitionis , decreti, et voluntatis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei, ac beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum.

Datum Romae apud sanctum Petrum anno incarnationis Dominicae millesimo octingentesimo vicesimo quinto, tertio Idus Martii, Pontificatus Nostri anno secundo.