Pagina:Recueil des allocutions consistoriales, encycliques et autres lettres apostoliques des souverains pontifes Clément XII, Benoit XIV, Pie VI, Pie VII, Léon XII, Grégoire XVI et Pie IX .djvu/18

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

6 ENCYCLIQUE DE N. T. S. P. LE PAPE PIE IX. 1864.

tatem nulla vel ecclesiastica, vel civili auctoritate, coarctandam, quo suos conceptus quoscumque sive voce, sive typis, sive alia ratione palam publiceque manifestare, ac declarare valeant». Dum vero id temere affirmant, haud cogitant et considerant, quod libertatem perditionis[1] prædicant, et quod si «humanis persuasionibus semper disceptare sit liberum, nunquam deesse poterunt, qui veritati audeant resultare, et de humanæ sapientiæ, loquacitate confidere, cum hanc, nocentissimam vanitatem quantum debeat fides et sapientia christiana vitare, ex ipsa Domini Nostri Iesu Christi institutione cognoscat »[2] .

Et quoniam ubi a civili societate fuit amota religio, ac repudiata divinæ revelationis doctrina et auctoritas, vel ipsa germana iustitiæ humanique iuris notio tenebris obscuratur et amittitur, atque in veræ iustitiæ legitimique iuris locum materialis substituitur vis, inde liquet cur nonnulli certissimis sanæ rationis principiis penitus neglectis, posthabitisque audeant conclamare, «voluntatem populi, publica, quam dicunt, opinione vel alia ratione manifestatam constituere supremam legem ab omni divino humanoque iure solutam, et in ordine politico facta consummata, eo ipso quod consummata sunt, vim iuris habere». Verum ecquis non videt, planeque sentit, hominum societatem religionis ac veræ iustitiæ, vinculis solutam nullum aliud profecto propositum habere posse, nisi scopum comparandi, cumulandique opes, nullamque aliam in suis actionibus legem sequi, nisi indomitam animi cupiditatem inserviendi propriis voluptatibus et commodis? Ea propter huiusmodi homines acerbo sane odio insectantur Religiosas Familias quamvis de re christiana, civili, ac litteraria summopere meritas, et blaterant, easdem nullam habere legitimam existendi rationem, atque ita hæreticorum commentis plaudunt. Nam ut sapientissime rec. mem. Pius VI Decessor Noster docebat «Regularium abolitio lædit statum publicæ professionis consiliorum evangelicorum, lædit vivendi rationem in Ecclesia commendatam tamquam Apostolicæ doctrinæ consentaneam, lædit ipsos insignes Fundatores, quos super altaribus veneramur, qui nonnisi a Deo inspirati eas constituerunt societates» [3]. Atque etiam impie pronunciant auferendam esse civibus Ecclesiæ fa­cultatem «qua eleemosynas Christianæ caritatis causa palam erogare valeant», ac de medio tollendam legem «qua certis aliquibus diebus opera servilia propter Dei cultum prohibentur» fallacissime prætexentes, commemoratam facultatem et legem optimæ publicæ œconomiæ principiis obsistere. Neque contenti amovere religionem a publica societate, volunt religionem ipsam a privatis etiam arcere familiis. Etenim funestissimum Communismi et socialismi docentes ac profitentes errorem asserunt «societatem domesticam seu familiam totam suæ

  1. S. Aug. Epist. 105 alias 166.
  2. S. Leon, Epist. 164 al. 133. §2 edit. Boll.
  3. Epist. ad Card. De la Rochefoucault, 10 martii 1791.