Pagina:Recueil des allocutions consistoriales, encycliques et autres lettres apostoliques des souverains pontifes Clément XII, Benoit XIV, Pie VI, Pie VII, Léon XII, Grégoire XVI et Pie IX .djvu/188

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

176 LETTRE ENCYCLIQUE DE PIE IX.

naeque veritatis fonte Deo Optimo Maximo oriantur, atque ita sibi mutuam opem ferant, ut reeta ratio fidei veritatem demonstret, tueatur, defendat; fides vero rationem ab omnibus erroribus liberet, eamque divinarum rerum cognitione mirifice illustret, confirmet atque perficiat. Neque minori certe fallacia. Venerabiles Fratres, isti divinae revelationis inimici humanum progressum summis laudibus efferentes, in catholicam religionem temerario plane, ac sacrilego ausu illum inducere vellent, perinde ac si ipsa religio non Dei, sed hominum opus esset, aut philosophicum aliquod inventum, quod humanis modis perfici queat. In istos tam misere delirantes percommode quidem cadit, quod Tertullianus sui temporis philosophis merito exprobrabat, qui Stoicum , et Platonicum , et Dialecticum Christianismum protuerunt [1](1). Et sane cum sanctissima nostra religio non ab humana ratione luerit inventa, sed a Deo hominibus clementissime patefocta, tum quisque vel focile intelligit, religionem ipsam ex ejusdem Dei lo> quentis auctoritate omnem suam vim acquirere, neque ab humana ratione deduci, aut perfici umquam posse. Humana quidem ratio, ne in tanti momenti negotio decipiatur et erret, divinae revelationis foetum diligenter inquirat oportet, ut certo sibi con stet Deum esse loquutum, ac Eidem quemadmodum sapientissime docet Apostolus, rationabile obsequium exhibeat [2](2). Quis enim ignorat vel ignorare potest, omnem Deo loquenti fidem esse habendam, uihilque rationi ipsi magis consentaneum esse, quam iis acquiesceret finaiterque adhatrere, quae a Deo, qui neo falli nec follere potest, revelata rase consistent ?


Sed quam multa» quam mira, quam splendida praesto sunt argumenta, quibus humana ratio luculentissime evinci omnino debet, divinam esse Christi religionem, et omne dogmatum nostrorum principium radicem desuper ex caelorum Domina accepisse [3](3), ac propterea nihil fide nostra certius, nihil securius, nihil sanctius exstare, et quod firmioribus innitatur principiis,. Hanc scilicet fides vitae magistra» salutis index» vitiorum omnium expultrix , ac virtutum fecunda parens altrix, divini sui auctoris et consummatoris Christi Jesu nativitate, vita, morte, resurrectione, sapientis, pro digiis, vaticinationibus confirmata, supernae doctrinae

hice undique refulgens, ac coelestium divitiarum ditata

  1. Tertull. de Praescript. cap. VHF.
  2. Ad Rom. XIII. i.
  3. S. Joaan. Chrysost. Homil. I. in Iui.