Pagina:Recueil des allocutions consistoriales, encycliques et autres lettres apostoliques des souverains pontifes Clément XII, Benoit XIV, Pie VI, Pie VII, Léon XII, Grégoire XVI et Pie IX .djvu/190

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

178 LETTRE E^CYCLIQUE DE PIE IX.

thesauris, tot Prophetarum praedictionibus, tot miraculorum splendore, tot Martyrum constantia» tot Sanctorum gloria vel maxime clara et insignis salutares proferens Christi leges, ac majores in dies ex crudelissimis ipsis persecutionibus vires acquirens, universum orbem terra marique, a solis ortu usque ad occasum, uno Crucis vexillo pervasit, atque ido lorum profligata fallacia, errorum depulsa caligine, triumphatisque cujusque generis hostibus omnes po pulos, gentes, nationes utcumque immanitate barba' ras, ac indole, moribus, legibus, institutis diversas divinae cognitionis lumine illustravit, atque suavissimo ipsius Christi jugo subjecit, annuntians omnibus pacem, annuntians bona. Quae certe omnia tanto divinae sapientiae, ac potentiae fulgore undique collucent, ut cujusque mens et cogitatio vel facile inlelligat cbristianam fidem Dei opus esse. Itaque humana ratio ex splendidissimis hisce, aeque ac firmissimis argumentis clare aperteque cognoscens Deum ejusdem fidei auctorem existere, ulterius progredi nequit, sed quavis difficultate ac dubitatione penitus abjecta, atque remota, omne eidem fidei obsequium praebeat oportet, cum pro certo habeat a Deo traditum esse quidquid fides ipsa hominibus medendum, et agendum .proponit.

Atque hinc plane apparqt in qptaiito errore illi etiam versentur, qui ratione abutentes, ae Dei eloquia tamquam humanum opus existimantes, proprio arbitrio illa explicare, interpretari temere audent, cum Deus ipse vivam constituerit auctoritatem, quae verum legitimumque coelestis suae revelationis sensum doceret, constabiliret, omneaque controversias in ro bus fidei, et morum infallibili judicio dirimeret, ne fideles circumferantur omni vento doctrinae in ne quitia hominum ad circumventionem erroris. Quae quidem viva, et infallibilis auctoritas in ea tantum viget Ecclesia, quae a Christo Domino supra Petrum totius Ecclesiae Caput, Principem et Pastorem, cujus fidem numquam defecturam promisit, aedificata suos legitimos semper habet Pontifices sine intermissione ab ipso Petro ducentes originem in ejus Cathedra collocatos, et ejusdem etiam doctrinae, dignitatis, honoris ac potestatis heredes et vindices. Et quoniam ubi Petrus ibi Ecclesia [1](1), ae Petrus per Romanum Pontificem loquitur [2](2), et semper in suis successoribus vivit, et judicium exercet [3](3), ac praestat quaerentibus fidei veritatem [4](4), idcirco di vina eloquia eo plane sensu sunt accipienda, quem tenuit ae tenet haec Romana Beatissimi Petri Cathedra, quae omnium Ecclesiarum mater et magi stra [5](5) fidem a Christo Domino traditam, integram inviolatamque semper servavit, eamque fideles edo cuit, omnibus ostendens salutis semitam, et incor ruptae veritatis doctrinam Haec siquidem principa lis Ecclesia, unde unitas Sacerdotalis exorta [6](fi), haec pietatis metropolis, in qua est integra cbristianae religionis ac pcrfeeta soliditas [7](1), in qua semper Apo

stoli cae

  1. 8. Ambros. in Psal. 40.
  2. Concit. Chalced. Aci. 2.
  3. Synod. Epbes. AcL 3.
  4. S. Petr. Chryso!. Epist. ad Eutich.
  5. Conci!. Trid. Sess. VII. de Baptis.
  6. S. Cyptian* Epist, 83. ad Cornei. Ponlif.
  7. LiUer. Syn<xk Joan. Conata uti nop. ad Horuuad. Pontif. et Soxom. Hiator. Lib. 3. Cap. 8.