Pagina:Recueil des allocutions consistoriales, encycliques et autres lettres apostoliques des souverains pontifes Clément XII, Benoit XIV, Pie VI, Pie VII, Léon XII, Grégoire XVI et Pie IX .djvu/192

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

18(1 LETTRE EXCYCLIQUE DE PIE IX.

Cathedrae viguit Principatus [1](2), ad quam propter potiorem principalitatem necesse est omnem convenire Ecclesiam, hoe est qui sunt undique fideles [2](3), eam qua quieumque non colligit, spargit [3](4). Nos igitur, qui inscrutabili Dei judicio in bac veritatis Cathedra collocati sumus, egregiam vestram pietatem vehementer in Domino excitamus, Venera biles Fratres, ut omni sollicitudine et studio fideles curae vestrae concreditos assidue monere, exhortari connitaraini, ut hisee principiis firmiter adhaerentes numquam se ah iis decipi, et in errorem induci patiantur , qui abominabiles facti in studiis suis humani progressus obtentu fidem destruere, eamque rationi impie subjicere ac Dei eloquia invertere contendunt, summamque Deo ipsi injuriam inferre non reformidant, qui eaelesti sua religione hominum bono atque saluti dementissime consulere est dignatus.

Jam vero probe noscitis, Venerabiles Fratres, alia errorum monstra et fraudes, quibus hujus saeculi filii catholicam religionem, et divinam Ecclesiae auctoritatem, ejusque leges acerrime oppugnare, et tum sacrae, tum eivilis potestatis jura coneulcare conantur. Huc spectant nefariae molitiones contra hanc Romanam Beatissimi Petri Cathedram, in qua Christus posuit inexpugnabile Ecclesiae suae fundamentum. Huc clandestinae illae seetae e tenebris ad rei tum sacrae, tum publicae exitium et vastitatem emersae, atque a Romanis Pontificibus Decessoribus No stris iterato anathemate damnatae suis Apostolicis Litteris [4](1), quas Nos Apostolicae Nostrae potestatis plenitudine confirmamus, et diligentissime ser vari mandamus. Hoc volunt vaferrimae Biblicae Societates, quae veterem haereticorum artem renovantes, divinarum Scripturarum libros contra sanctissimas Ecclesiae regulas vulgaribus quibusque linguis translatos, ac perversis saepe explicationibus interpretatos, maximo exemplarium numero, ingentique expensa omnibus cujusque generis hominibus etiam rudioribus gratuito impertiri, obtrudere non cessant, ut divina traditione, Patrum doctrina, et catholicae Ecclesiae auctoritate rejecta, omnes eloquia Domini privato suo judicio interpretentur, eorumque sensum pervertant, atque ita in maximos elabantur errores. Quas Societates Suorum Decessorum exempla aemulans recol. mem. Gregorius XVI, in cujus locum meritis licet imparibus suffecti sumus, suis Apostolicis Litteris reprobavit [5](2), et Nos pariter damnatas esse volumus. Hac spectat horrendum, ac vel ipsi naturali rationis lumini maxime repugnans de cujuslibet religionis indifferentia systema, quo isti veteratores, omni virtutis et vitii, veritatis et erroris, honestatis et turpitudinis sublato discrimine, homines in cujusvis religionis cultu aeternam salutem assequi posse comminiscuntur, perinde ac si ulla umqtiam esse posset participatio justitiae cum iniquitate, aut societas lucis ad tenebras, et conventio Christi ad

Belial. Huc spectat foedissima contra sacrum clericorum caelibatum conspiratio, quae

  1. S. August. Epist, 102.
  2. 3. Irenaena Lib. 3. contra hoeresea cap. 3.
  3. S. Hieronym. Epiat. ad Danaa. Pontif.
  4. Clemens XII Const. /n eminenti, Beaed. XIV Const. Pro vidas, Pius VI! Const. Ecclesiam a Jesu Christo, Leo XII Const. Quo graviora
  5. Gregor. XVI In Litteris Encyciicis ad omnes Episcopos, quarum initium Inter praecipuas machinationes .