Pagina:Recueil des allocutions consistoriales, encycliques et autres lettres apostoliques des souverains pontifes Clément XII, Benoit XIV, Pie VI, Pie VII, Léon XII, Grégoire XVI et Pie IX .djvu/196

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

184 LETTRE ENCYCLIQUE DE PIE IX.

episcopali robore tueri, defendcre , ac summa cura vigilare, ut grex vobis commissus in ea stabilis et immotus persistat, « quam nisi quisque integram, inviolatamque servaverit, absque dubio in aeternum peribit [1]1 . » In hanc igitur fidem tuendam, atque servandam pro pastorali vestra sollicitudine diligenter incumbite, neque umquam desinite omnes in ea instruere, confirmare nutantes, contradicentes arguere, infirmos in fide corroborare, nibil umquam omnino dissimulantes ac ferentes, quod ejusdem fidei puritatem vel minimum violare posse vidcatur. Neque minori animi firmitate in omnibus fovete unionem cum Catholica Ecclesia, extra quam nulla est salus, et obedientiam erga hanc Petri Cathedram, cui tamquam firmissimo fundamento tota sanctissimae nostrae religionis moles innititur. Pari vero constantia sanctissimas Ecclesiae leges custodiendas curate, quibus profecto virtus, religio, pietas summopere vigent et florent. Cum autem « magna sit pietas prodere latebras impiorum et ipsum in eis, cui serviunt, diaboluin debellare [2]2 , » illud obsecrantes monemus, ut omni ope et opera multiformes inimicorum hominum insidias, fallacias, errores, fraudes, macbinationes fideli populo detegere, eumque a pestiferis libris diligenter avertere, atque assidue exbortari velitis, ut impiorum sectas, et societates fugiens, tamquam a facie colubri, ea omnia studiosissime devitet, quse fidei, religionis, morumque integritati adversantur. Qua de re numquam omnino sit, ut cessetis praedicare Evangelium, quo cbristiana plebs magis in dies sanctissimis cbristianae legis praeceptionibus erudita crescat in scientia Dei, declinet a malo et faciat bonum, atque ambulet in viisDomini. Et quoniam nostis Vos pro Christo legatione fungi, qui se mitem et humilem corde est professus, quique non venit vocare justos, sed peccatores, relinquens nobis exemplum, ut sequamur vestigia ejus ; quos in mandatis Domini delinquentes, atque a veritatis et justitia? semita aberrantes inveneritis, haud omittile eos in spiritu lenitatis et mansuetudinis paternis monitis, et consiliis corripere atque aijuere, obsecrare, increpare in omni bonitate, patientia et doctrina, cum « saepe plus erga corrigendos agat benevolentia, quam austeritas, plus exbortatio, quam comminatio, plus caritas, quam potestas [3]3 .» Illud etiam totis viribus preestare contendite, Venerabiles Fratres, ut fideles caritatem sectentur, pacem inquirant, et qua* caritatis et pacis sunt sedulo exequantur, quo cunctis dissensionibus , inimicitiis, a?mulationibus , simultatibus penitus extinctis, omnes se mutua caritate diligant, atque in eodem sensu, in eadem sententia perfecti sint, et idem unanimes sentiant, idem dicant, idem sapiant in Cbristo Jesu Domino Nostro. Debitam erga principes, et potestates obedientiam ac subjectionem cbristiano populo inculcare satagite, edocentes juxta Apostoli monitum [4]4 non esse potestatem nisi a Deo, eosque Dei ordinationi resistere, adeoque sibi damnationem acquirere, qui potestati resistunt, atque iccirco praceptum potestati ipsi obediendi a nemine umquam citra

piaculum posse violari, nisi forte aliquid imperetur, quod Dei et Ecclesiae legibus adversetur.

  1. Ex Symbolo Quicumque.
  2. S. Leo, Serm. VIII, cap. iv.
  3. Concil. Triden. Sess. XIII, cap. 1 de Reformat.
  4. Ad Roman. xiii. 1, 2.