Pagina:Recueil des allocutions consistoriales, encycliques et autres lettres apostoliques des souverains pontifes Clément XII, Benoit XIV, Pie VI, Pie VII, Léon XII, Grégoire XVI et Pie IX .djvu/198

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

186 LETTRE ENCYCLIQUE DE PIE IX.

Verum cum « nihil sit, quod alios magis ad pietatem, et Dei cultum assidue instruat quam eorum vita et exemplum, qui se diviuo ministerio dedicarunt [1]1 ,» et cujusmodi sunt Sacerdotes, ejusmodi plerumque esse soleat et populus, pio vestra singulari sapientia perspicitis, Venerabiles Fratres, summa cura et studio vobis esse elaborandum , ut in Clero morum gravitas , vitae integritas, sanctitas, atque doctrina eluceat, et ecclesiastica disciplina ex Sacrorum Canonum prescripto diligentissime servetur, et ubi collapsa fuerit, in pristinum splendorem restituatur. Quapropter, veluti praeclare scitis, vobis summopere cavendum , ne cuipiam, juxta Apostoli praeceptum, cito manus imponalis, sed eos tantum sacris initietis ordinibus ac sanctis tractandis admoveatis mysteriis, qui accurate exquisiteque explorati, ac virtutum omnium ornatu et sapientiae laude spectati, vestris dioecesibus usui et ornamento esse possint, atque ab iis omnibus declinantes, quae Clericis vetita, et attendentes lectioni, exhortationi, doctrinae , « exemplum sint fidelium in verbo, in conversatione, in caritate, in fide, in castitate [2]2 ;» cunctisque afferant venerationem; et populum ad christianae religionis institutionem fingant, excitent, atque inflamment. « Mehus enim profecto est, ut sapientissime monet immortalis memoriae Benedictus XIV Decessor Noster, pauciores habere ministros, sed probos, sed idoneos atque utiles, quam plures qui in aedificationem Corporis Christi, quod es Ecclesia, nequidquam sint valituri [3] » Neque vero ignoratis , majori diligentia vobis in illorum praecipue mores, et scientiam esse inquirendum, quibus animarum cura et regimen committitur, utipsi tamquam fideles multiformis gratiae Dei dispensatores, plebem sibi concreditam sacramentorum administratione , divini verbi pra-dicatione ac bonorum operum exemplo continenter pascere, juvare, eamque ad omnia religionis instituta, ac documenta informare, atque ad salutis semitam perducere studeant. Intelligitis nimirum Parochis officii sui iguaris, vel negligentibus, continuo et populorum mores prolabi , et christianam laxari disciplinam, et religionis cultum exsolvi atque convelli, ac vitia omnia et corruptelas in Ecclesiam facile

invehi. Ne autem Deisermo, «qui vivus,et efficax, et penetrabilior omni gladio

  1. Concil. Trid. Sess. XXII, cap. 1, de Reform.
  2. Ad Timoth. iv. 12.
  3. Bened. XIV, in Epist. Encycl. ad omnes Episcopos, cujus initium Ubi primum.