Pagina:Recueil des allocutions consistoriales, encycliques et autres lettres apostoliques des souverains pontifes Clément XII, Benoit XIV, Pie VI, Pie VII, Léon XII, Grégoire XVI et Pie IX .djvu/20

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

8 ENCYCLIQUE DE N. T. S. P. LE PAPE PIE IX. 1864.

existentiæ rationem a iure dumtaxat civili mutuari: proindeque ex lege tantum civili dimanare ac pendere iura omnia parentum in filios, cum primis vero ius institutionis, educationisque curandæ». Quibus impiis opinionibus, machinationibusque in id præcipue intendunt fallacissimi isti homines, ut saluti­fera catholicæ Ecclesiæ doctrina ac vis a iuventutis institutione et educatione prorsus eliminetur, ac teneri flexibilesque iuvenum animi perniciosis quibusque erroribus, vitiisque misere inficiantur ac depraventur. Siquidem omnes, qui rem tum sacram, tum publicam perturbare, ac rectum societatis ordinem evertere, et iura omnia divina et humana delere sunt conati, omnia nefaria sua consilia, studia et operam ad improvidam præsertim iuventutem decipiendam ac depravandam, ut supra innuimus, semper contulerunt, omnemque spem ih ipsius iuventutis corruptela collocarunt. Quocirca nunquam cessant utrumque clerum, ex quo, veluti certissima historiæ monumenta splendide testantur, tot magna in christianam, civilem, et litterariam rempublicam commoda redundarunt, quibuscumque infandis modis civexare et edicere, ipsum Clerum «utpote vero, utilique scientiæ et civilitatis progressui inimicum ab omni iuventutis instituendæ educandæque cura et officio esse amovendum».

At vero alii instaurantes prava ac toties damnata novatorum commenta, insigni impudentia audent. Ecclesiæ et huius Apostolicæ Sedis supremam auctoritatem a Christo Domino ei tributam civilis auctoritatis arbitrio subiicere, et omnia eiusdem Ecclesiæ et Sedis iura denegare circa ea quæ ad exteriorem ordinem pertinent. Namque ipsos minime pudet affirmare «Ecclesiæ leges non obligare in conscientia, nisi cum promulgantur a civili potestate; acta et decreta Romanorum Pontificum ad religionem et Ecclesiam spectantia, indigere sanctione et approbatione, vel minimum assensu potestatis civilis: constitutiones Apostolicas[1] (6), quibus damnantur clandestinæ societates, sive in eis exigatur, sive non exigatur iuramentum de secreto servando, earumque asseclæ et fautores anathemate mulctantur, nullam habere vim in illis orbis regionibus ubi eius modi aggregationes tolerantur a civili gubernio; excommunicationem a Concilio Tridentino et Romanis Pontificibus latam in eos, qui iura possessionesque Ecclesiæ invadunt, et usurpant, niti confusione ordinis spiritualis ordinisque civilis aс politici ad mundanum dumtaxat bonum prosequendum; Ecclesiam nihil debere decernere, quod obstringere possit fidelium conscientias in ordine ad usum rerum temporalium; Ecclesiæ ius non competere violatores legum suarum pœnis temporalibus cœrcendi; conforme esse Sacræ theologiæ, iurisque publici principiis, bonorum proprietatem, quæ ab Ecclesia, a familiis religiosis, aliisquo locis piis possidentur, civili gubernio asserere, et vindicare». Neque erubescunt palam publiceque profiteri hæreticorum effatum et principium, ex

  1. Clement. XII In eminenti, Benedict. XIV Providas Romanorum, Pii VII Ecclesiam, Leonis XII Quo graviora.