Pagina:Recueil des allocutions consistoriales, encycliques et autres lettres apostoliques des souverains pontifes Clément XII, Benoit XIV, Pie VI, Pie VII, Léon XII, Grégoire XVI et Pie IX .djvu/204

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

192 LETTRE ENCYCLIQUE DE PIE IX.

cuis arcere, ad salutaria propellere, et qua opere, qua verbo, qua exemplo ad aeternae salutis portum deducere valeatis. In majori igitur Dei et Ecclesiae gloria procuranda viriliter agite, Venerabiles Fratres, et omni alacritate, sollicitudine, vigilantia in hoc simul elaborate, ut omnibus erroribus penitus depulsis, vitiisque radicitus evulsis, fides, religio, pietas, virtus majora in dies ubique incrementa suscipiant, cunctique fideles abjicientes opera tenebrarum, sicut filii lucis ambulent digne Deo per omnia placentes, et in omni opere bono fructificantes. Atque inter maximas angustias, difficultates, pericula, quae a gravissimo episcopali vestro ministerio hisce praesertim temporibus abesse non possunt, nolite umquam terreri, sed confortamini in Domino, et in potentia virtutis Ejus, « qui nos in congressione nominis sui constitutos desuper spectans, volentes comprobat, adjuvat dimicantes, vincentes coronat[1]  » Cum autem Nobis nihil gratius, nihil jucundius, nihil optabilius quam vos omnes, quos diligimus in visceribus Christi Jesu, omni affectu, consilio, opera juvare, atque una vobiscum in Dei gloriam et catholicam fidem tuendam, propagandam toto pectore incumbere, et animas salvas facere, pro quibus vitam ipsam, si opus fuerit, profundere parati sumus, venite, Fratres, obtestamur et obsecramus, venite magno animo, magnaque fiducia ad hanc Beatissimi Apostolorum Principis Sedem, Catholicae unitatis centrum, atque Episcopatus apicem, unde ipse Episcopatus, ac tota ejusdem nominis auctoritas emersit, venite ad Nos quotiescumque Nostrae, et ejusdem Sedis auctoritatis ope, auxilio, praesidio vos indiaere noveritis.


In eam porro spem erigimur fore, ut Carissimi in Christo Filii Nostri iri Principes pro eorum pietate et religione in memoriam revocantes « regiam potestatem sibi non solum ad mundi regimen, sed maxime ad Ecclesiae proesidium esse collatam [2]2 , et Nos cum Ecclesiae causam tum eorum regni agere, et salutis, ut provinciarum suarum quieto jure potiantur[3] 3, communibus nostris votis, consiliis, studiis sua ope et auctoritate faveant, atque ipsius Ecclesioe libertatem incolumitatemque defendant, ut et Christi dextera eorum

defendatur imperium [4]4 . »

  1. S. Cyprian. Epist. 77. ad Nemesianum et ceteros martyres.
  2. S. Leonis Epist. 156. al. 125. ad Leonem Augustum.
  3. Idem. Epist. k3. al. 3^. ad Theodosium.
  4. Idem ibid.