Pagina:Recueil des allocutions consistoriales, encycliques et autres lettres apostoliques des souverains pontifes Clément XII, Benoit XIV, Pie VI, Pie VII, Léon XII, Grégoire XVI et Pie IX .djvu/206

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

194 LETTRE ENCYCLIQUE DE PIE IX.

Quae omnia irt prospere, felieiterque ex sententia succedant, adeamus cum fiducia, Venerabiles Fratres, ad thronum gratiae, atque unanimes in humilitate cordis nostri Patrem misericordiarum, et Deum totius consolationis enixis precibus sine intermissione obsecremus, ut per merita Unigeniti Filii sui infirmitatem nostram omnium coelestium charismatum copia cumulare dignetur, atque omnipotenti sua virtute expugnet impugnantes nos, et ubique augeat fidem, pietatem, devotionem, pacem, quo Ecclesia sua sancta, omnibus adversitatibus et erroribus penitus sublatis, optatissima tranquillitate fruatur, ac fiat unum ovile, et unus pastor. Ut autem clementissimus Dominus facilius inclinet aurem suam in preces nostras, et nostris annuat votis, deprecatricem apud Ipsum semper adhibeamus sanctissimam Dei Genitricem Immaculatam Virginem Mariam, qure nostrum omnium dulcissima mater, mediatrix, advocata, et spes fidissima ac maxima fiducia est, cujus patrocinio nihil apud Deum validius, nihil praesentius. Invocemus quoque Apostolorum Principem, cui Christus ipse tradidit claves regni coelorum, quemque Ecclesiae suae petram constituit, adversus quam portae inferi prsevalere numquam poterunt, et coapostolum ejus Paulum, atque omnes Sanctos coelites, qui jam coronati possident palmam, ut desideratam divince propitiationis abundantiam universo christiano populo impetrent.

Denique ccelestium omnium munerum auspicem, et potissima? Nostrse in vos caritatis testem, accipite Apostolicam Benedictionem, quam ex intimo corde depromptam vob.s ipsis , Venerabiles Fratres , et omnibus Clericis , Laicisque Fidelibus curoe vestroe concreditis amantissime impertimur.

Datum Romoe apud Sanctam Mariam Majorem , die ix Novembris anno MDCCCXLVI, Pontificatus Nostri anno primo.