Pagina:Recueil des allocutions consistoriales, encycliques et autres lettres apostoliques des souverains pontifes Clément XII, Benoit XIV, Pie VI, Pie VII, Léon XII, Grégoire XVI et Pie IX .djvu/210

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

198 ALLOCUTION DE PIE IX.


decessore Nostro, in Concilio Lateranensi quarto, Patriarchalis dignitas fuit confirmata, summo semper in honore habita peculiarem Romanorum Pontificum curam et sollicitudinem sibi comparavit. Qui quidem Romani Pontifices etiam postquam sacra eadem loca ab infidelibus iterum occupata fuere, immo et cum vix ulla de illis recuperandis spes affulgeret, Latinos Patriarchas Hierosolymitanos renuntiare, et constituere haudquaquam intermiserunt, licet eos a residendi obligatione solvere, quamdiu loca ipsa ab infidelibus detinerentur, ac spirituali illorum fidelium bono alia ratione pro viribus consulere debuerint.

Nos certe de illa Dominici gregis parte vel maxime solliciti, ac summa erga ipsas regiones pietate affecti, vel ab ipso Nostri Pontificatus exordio nihil antiquius habuimus , quam ut Latini ritus Patriarcha Hierosolymae iterum in sua sede posset consistere. Cum autem, Deo benejuvante, difficultates omnes, prout summopere optabamus, peuitus sublatas esse conspexerimus , nihilque nunc temporis obstet, quominus ipse Patriarcha Eeclesiae sute curam praesens agere valeat, nullam moram interponendam duximus, ut hujusmodi res pro majore Dei gloria atque illorum fidelium utilitate ad optatum exitum adduceretur. Quamobrem tanti momenti negotium juxta prudentem Nostrae Congregationis de Propaganda Fide sententiam absolvendum curavimus, atque Apostolicas Litteras die decimo Kalendas proximi mensis Augusti hujus anni annulo Piscatoris obsignatas dedimus, quibus totius rei rationem explicavimus, Et quoniam Venerabilis Frater Daulus Augustus Foscolo, qui Latino Hierosolymilano Patriarchatu potiebatur, se illo abdicavit, et Nos ejusmodi abdicatione accepta atque approbata, ipsum eneiabilem Fratrem a vinculo, quo Hierosolymitanae Ecclesiae obstringebatur, solvimus, iccirco ad novi Patriarchre electionem procedere existimavimus. Itaque commemoratae Congregationis suffragio in Latinum Patriarcham Hierosolymitanum eligere constituimus dilectum Filium Presbyterum Josephum Valerga, qui singulari integritate, pietate, doctrina, prudentia, ac rerum gerendarum dexteritate spectatus, et huic Petri Cathedrae ex animo addictus, ac Missionarii munere in Syria, Mesopotamia, et Perside egregie perfunctus, gravia rei catholicoe negotia sibi commissa sedulo scienterque conficienda curavit. Quapropter in eam spem erigimur fore, ut ipse praeclaris hisce dotibus proeditus, easdem ccelesti ope fretus ad Patriarchatus locum deferat, atque ad catholicae praesertim religionis incrementum, et concrediti sibi populi utilitatem majore alacritate et studio exhibere, atque exercere contendat. Haec sunt , Venerabiles Fratres , qua? vobis communicanda censuimus, dum pro certo habemus, vos una Nobiscum assiduas fervidasque Deo Optimo Maximo preces cum gratiarum actione esse oblaturos, quo communibus nostris votis clementissime annuens , divina sua gratia efficere velit, ut in illis regionibus, ubi « quilibet christianus habitans ad Evangelii cognoscendam virtutem, non solum paginarum eloquiis, sed ipsorum locorum testimoniis eruditur [1] , » catholica fides majora in dies incrementa suscipiat, ac

prospere feliciterque vigeat et floreat.

  1. S. LeonisEpisl. ad Juvenal. Episc. Hierosol.