Pagina:Recueil des allocutions consistoriales, encycliques et autres lettres apostoliques des souverains pontifes Clément XII, Benoit XIV, Pie VI, Pie VII, Léon XII, Grégoire XVI et Pie IX .djvu/212

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

200 ALLOCUTION DE PIE IX.


Atque hic, Venerabiles Fratres, clare aperteque declaramus, tum in hac re, tum in aliis quibusque Nostras omnes curas, cogitationes, studia ab omni piorsus cujuslibet humanae politices ratione vel maxime aliena eo spectare, ut sanctissima Christi religio, et doctrina ubique terrarum cunctis populis magis magisque affulgeat. Etsi enim exoptemus, ut viri principes, quibus a Domino data est potestas, avertentes aures suas a fraudulentis et perniciosis consiliis, et custodientes jnstitinc legem, ac secundum Dei voluntatem ambulantes, Ejusque sanctae Ecclesiae jura, et libertatem tuentes, pro eorum religione, ac benignitate suorum populorum felicitatem prosperitatemque procurare non desistant, tamen vehementer dolemus in diversis locis nonnullos e populo existere, qui Nostro nomine temere abutentes, et gravissimam personae Nostrae, ac supremre dignitati injuriam inferentes , debitam erga Principes subjectionem denegare, et contra illos turbas, pravosque motus concitare audent. Quod certe a Nostris consiliis adeo abhorrere constat, ut, in Nostris Encyclieis Litteris ad omnes Venerabiles Fratres Episcopos die nona mensis Novembris superiori anno datis, haud omiserimus inculcare debitam erga Principes, et Potestates obedientiam, a quajuxta christianae legis prreceptum, nemo citra piaculum deflectere umquam potest, praeterquam scilicet ubi forte aliquid jubeatur, quod Dei, et Ecclesias legibus adversetur.

Quid vobis videtur?

Auctoritate Onmipotentis Dei, sanctorum Apostolorum Petri et Pauli, ac Nostra, dilectum Filium presbyterum Josephum Valerga ad Patriarchatum Latinum Hierosolymitanum evehimus, eumque in illius Ecclesise Patriarcham et Pastorem preeficimus, prout in decreto et schedula consistorialibus exprimetur.

In nomine Patris , et Filii , et Spiritus Sancti. Amen.