Pagina:Recueil des allocutions consistoriales, encycliques et autres lettres apostoliques des souverains pontifes Clément XII, Benoit XIV, Pie VI, Pie VII, Léon XII, Grégoire XVI et Pie IX .djvu/214

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

XVII DECEMBRIS MDCCCXLVIII.

S. S. DOMINI NOSTRI PII IX

ALLOCUTIO
IN CONSISTORIO 17 DECEMBRIS 1848 HABITA.

Venerabiles Fratres,

Ubi primum nullis certe Nostris meritis, sed inscrutabili Dei judicio in hac Principis Apostolorum Cathedra collocati catholicae Ecclesiae gubernacula tractanda suscepimus, Apostolicae Nostrae sollicitudinis curas in Hispaniam convertimus, quemadmodum optime noscitis. Venerabiles Fratres. Hinc intimo Nostri cordis dolore considerantes gravissima damna, quibus ob tristes rerum vicissitudines magna illa inclyta Dominici gregis portio premebatur, divitem in misericordia Deum assiduis enixisque precibus humiliter obsecrare numquam destitimus, ut afflictis illis Ecclesiis opem afferre, easque amisera in quo versabantur statu revocare dignaretur. Atque pro Apostolici Nostri ministerii debito, et singulari paternae caritatis affectu, quo illustrem illam nationem prosequimur, nihil certe Nobis potius fuit, quam ut sanctissimae nostrae Religionis negotia ibi componere studeremus. Cum autem felicis recordationis Gregorius XVI Praedecessor Noster incepisset suis instruere Pastoribus nonnullas illius Regni Dioeceses in dissitis transmarinis regionibus sitas, in id peculiares Nostras curas intendimus, ut aliis pluribus lpsius Regni vacantibus Ecclesiis in continenti etiam positis novos valeremus dare Antistites eo munere dignos, atque ita perficere quod item Decessor Noster morte praeventus absolvere minime potuerat. Quamobrem Venerabilem Fratrem Joannem Archiepiscopum Thessalonicensem, virum integritate, doctrina, prudentia, ac rerum gerendarum peritia proestantem, cum Nostris ad carissimam in Christo filiam Nostram Mariam Elisabeth Reginam Catholicam Litteris, atque opportunis facultatibus et instructionibus in Hispaniam misimus, ut quidquid ad sanandas inibi contritiones Israel, atque ad catholicae Religionis bonum promovendum conduceret, omni studio curaret, atque inter alia efficeret ut viduatas illic Ecclesias idoneis Pastoribus concrederemus. Itaque clementissimo misericordiarum Patre votis studiisque Nostris opitulante evenit, ut summa animi Nostri consolatione nonnullos, veluti nostis, in illis regionibus Antistites jam constituere potuerimus, atque in praesentia multas alias Hispaniarum Cathedrales et Metropolitanas Ecclesias diu vacantes canonico suorum Pastorum regimini et procurationi tradere, atque ita divini Nominis gloria^, eatholicae Religionis bono, ac spirituali illarum dilectarum oviura saluti consulere valeamus. Quod quidem futurum confidimus , cum ex relatione commemorati Venerabilis Fratris Delegati Nostri, atque ex actis maturo examine ab ipso confectis agnoverimus, viros ipsis Dicecesibus regendis ac moderandis destinatos eas habere dotes, quae ad pastorale munus rite utiliterque obeundum requiruntur. In eam