Pagina:Recueil des allocutions consistoriales, encycliques et autres lettres apostoliques des souverains pontifes Clément XII, Benoit XIV, Pie VI, Pie VII, Léon XII, Grégoire XVI et Pie IX .djvu/216

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

204 ALLOCUTION DE PIE IX.


autem spem erigimur fore, ut quamprimum aliarum illius Regni Ecclesiarum viduitati prospicere possimus, utque rebus jam nunc in meliorem conditionem vergentibus, et favente etiam Catholica Majestate Sua in aliis porro atque aliis religionis negotiis, in qure idem Venerabilis Frater Delegatus Noster studiosissime incumbit, vota et consilia Nostra felicem dante Domino exitum assequantur.

Alia etiam longe amplissima sub alio magno Principe regio est, in qua catholicae Religionis res diuturnis gravioribusque calamitatibus afflictae ipsum recolendae memoriae Decessorem Nostrum multos per annos sollicitum habuerant, et praecipuas Nostras curas sibi pariter vindicarunt. Equidem optavissemus hoc ipso die vos certiores facere de bono exitu, quem aliquaex parte Nostras ipsas curas habuisse confidebamus. Non defuere autem quidem epbemeridum scriptores, qui id ipsum feliciter evenisse affirmarinl. Nos tamen nihil adhuc annuntiare vobis possumus nisi firmam spem, qua sustentamur fore, ut omnipotens etmisericors Deus propitius respiciat super Ecclesiae suae filios tantis inibi tribulationibus conflictatos, et sollicitudini benedicat, qua statum catholicae Religionis in meliorem illic conditionem adducere connitimur.

Nunc porro vobiscum communicamus, Venerabiles Fratres, summam admirationem, qua intime affecti fuimus, ubi scriptum a quodam viro ecclesiastica dignitate insignito elucubratum, typisque editum ad Nos pervenit. Namque idem vir in hujusmodi scripto de quibusdam loquens doctrinis, quas Ecclesiarum regionis suae traditiones appellat, et quibus hujus Apostolica* Sedis jura coarctare intenditur, haud erubuit asserere, traditiones ipsas a Nobis in pretio haberi . Absit enim vero, Venerabiles Fratres, ut mens aut cogitatio Nobis unquam fuerit vel minimum declinare a majorum instilutis, aut abstinere ab hujus Sanctae Sedis auctoritate sarta tecta conservanda, atque tuenda. Habemus equidem in pretio peculiares traditiones, sed eas tantum, qua a Catholicae Ecclesiae sensu non discrepent, prasertim vero illas reveremur ac firmissime tuemur, quae cum aliarum Ecclesiarum traditione, atque in primis cum hac sancta Romana Ecclesia plane congruant, ad quam, ut S. Irenaei verbis utamur, " propter potiorem principalitatem necesse est omnem convenire Ecclesiam, hoc est eos, qui sunt undique fideles, in qua semper ab his, qui sunt undique, conservata est ea, quae est ab apostolis traditio. » (S. Iren., Contra haereses, lib. III, cap. 3.) At aliud insuper est, quod animum Nostrum vehementer angitet urget. Ignotum certe vobis non est, Venerabiles Fratres, multos hostium catholicae veritatis in id praesertim nostris temporibus conatus suos intendere, ut monstrosa quaque opinionum portenta aequiparare doctrinae Christi, aut cum ea commiscere vellent, atque ita impium illud de cujuslibet religionis indifferentia systema magis magisque propagare commoliuntur. Novissime autem, horrendum diclu! inventi aliqui sunt qui eam nomini, et Apostolicae dignitati Nostrae contumeliam imposuerunt, ut Nos veluti participes stultitiae suae, et memorati nequissimi systematis fautores traducere non dubitarint. Hi nimirumex consiliis, a Religionis catholicae sanctitate haud certe alienis, quae in negotiis quibusdam adcivilem pontificiae Ditionis procurationem spectantibus benigne ineunda duximus publicae commoditati et prosperitati ampliandae, atque ex venia nonnul-