Pagina:Recueil des allocutions consistoriales, encycliques et autres lettres apostoliques des souverains pontifes Clément XII, Benoit XIV, Pie VI, Pie VII, Léon XII, Grégoire XVI et Pie IX .djvu/218

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

206 ALLOCUTION DE PIE IX.


lis ejusdem Ditionis hominibus initio ipso Pontificatus Nostri clementer impertita, conjicere voluerunt, Nos ita benevole sentire de quocumque hominum genere, ut nedum Ecclesiae filios, sed ceteros etiam ut a Catholica unitate alieni permaneant, esse pariter in salutis via, atque in aeternam vitam pervenire posse arbitremur. Desunt Nobis prae horrore verba ad novam hanc contra Nos, et tam atrocem injuriam detestandam. Amamus equidem intimo cordis afFectu homines universos, non aliter tamen quam in caritate Dei et Domini Nostri Jesu Christi, qui venit quaerere, et salvum facere quod perierat, qui pro omnibus mortuus est, qui omnes homines vult salvos fieri, et ad agnitionem veritatis venire; qui misit proinde discipulos suos in mundum universum praedicare Evangelium omni creaturae, denuntians eos qui crediderint et baptizati fuerint salvos fore, qui vero non crediderint condemnatum iri. Veniant igitur qui salvi fieri volunt ad columnam et firmamentum veritatis, quod Ecclesia est; veniant scilicet ad veram Christi Ecclesiam, quae in suis Episcopis summoque omniumcapite Romano Pontifice successionem habet Apostolicae auctoritatis nullo tempore interruptam, quae nihil unquam potius habuit quam ut praedicaret, atque omni ope custodiret ac tueretur doctrinam ex Christi mandato ab Apostolis annunciatam ; quae inde ab Apostolorum aetate in mediis omne genus difficultatibus crevit, et per totum orbem miraculorum splendore inclyta, Martyrum sanguine amplificata, Confessorum et Virginum nobilitata virtutibus, Patrum testimoniis scriptisque sapientissimis corroborata viguit, vigetque in cunctis terrae plagis, et perfecta fidei sacramentorum, sacrique regiminis unitate refulget. Nos qui, licet indigni, praesidemus in suprema hac Petri Apostoli Cathedra, in qua Christus Dominus ejusdem Ecelesiae suae fundamentum posuit, nullis ullo unquam tempore curis laboribusque abstinebimus, utper ipsius Christi gratiam eos qui ignorant, eterrant, ad unicam hanc veritatis et salutis viam adducamus. Meminerint autem quicumque ex adverso sunt, transiturum quidem coelum et terram, sed nihil pra?terire umquam posse ex verbis Christi, neque in doctrina commutari, quam a Christo Ecclesia catholica custodiendam, tuendam, et prredicandam accepit.

Post haec haud possumus, quin vobis, Venerabiles Fratres, loquamur de doloris acerbitate, qua confecti fuimus, propterea quod paucis ante diebus in hac alma Urbe Nostra, catholicae Religionis arce et centro, nonnulli paucissimi illi quidem homines prope delirantes reperiri potuerunt, qui vel ipsum humanitatis sensum abjicientes cum maximo aliorum ipsius Urbis civium fremitu et indignatione minime exhorruerunt palam publiceque triumphare in luctuosissimo intestino bello nuper inter Helvetios excitato. Quod fatale sane bellum Nos intimo corde ingemiscimus, tum ob effusum illius nationis sanguinem, fraternamque eaedem, et atroces, diuturnas, funestasque discordias, odia, dissidia, quae ex civilibus potissimum bellis in populos redundare solent, tum ob detrimenta quae inde catholicae rei obvenisse accepimus, et obventura adhuc timemus, tum denique ob deploranda sacrilegia in primo conflictu commissa, quae commemorare animus refugit. Ceterum dum haec lamentamur, humillimas Deo totius consolationis agimus gratias, qui in multitudine misericordiae suae non desinit Nos consolari in omni