Pagina:Recueil des allocutions consistoriales, encycliques et autres lettres apostoliques des souverains pontifes Clément XII, Benoit XIV, Pie VI, Pie VII, Léon XII, Grégoire XVI et Pie IX .djvu/222

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

XX APRILIS MDCCCXLIX.

S. S. DOMINI NOSTRI PII IX

ALLOCUTIO

IN CONSISTORIO SECRETO 20 APRILIS 1849, HABITA.

Venerabiles Fratres,

Quibus quantisque malorum procellis summo cum animi Nostri dolore Pontificia Nostra ditio, omnisque fere Italia miserandum in modum jactetur ac perturbetur, nemo certe ignorat, Venerabiles Fratres. Atque utinam homines tristissimis hisce rerum vicibus edocti aliquando intelhgant, nihil ipsis perniciosius esse posse, quam a veritatis, justitiae, honestatis et religionis semitis deflectere. ac nequissimis impiorum consiliis acquiescere, eorumque insidiis, fraudibus et erroribus decipi atque irretiri ! Equidem universus terrarum orbis probe noscit, atque testatur, quae quantaque fuerit paterni atque amantissimi animi Nostri curaetsollicitudo invera solidaque Pontificiae Nostrae editionis populorum utilitate, tranquillitate, prosperitate procuranda, et quis tantae Nostrae indulgentiae et amoris fructus extiterit. Quibus quidem verbis callidissimos tantorum malorum artifices dumtaxat danmamus, quin ullam maximae populorum parti culpam tribuere velimus. Verumtamen deplorare cogimui multos etiam e populo ita misere fuisse deceptos, ut aures suas a Nostris vocibus ac monitis avertentes, illas fallacibus quorumdam magistrorum doctrinis praebuerint, qui relinquentes iter rectum et per vias tenebrosas ambulantes[1] , eo unice spectabant. ut imperitorum praesertim animos mentesque magnificis falsisque promissis in fraudem et in errorem inducerent, ac plane compellerent. Omnes profecto norunt, quibus laudum praeconiis fuerit ubique concelebrata memoranda illa et amplissima venia a Nobis ad familiarum pacem , tranquillitatem, felicitatemque procurandam concessa. Ac neminem latet, plures ea venia donatos non solum suam mentem el minimum haud immutasse, quemadmodum sperabamus, verum etiam eorum consiliis et mohtionibus acrius in dies insistentes, nihil umquam inausum, nihilque intentatum reliquisse, ut civilem Romani Pontificis Principatum, ejusque regimen, uti jamdiu machinabantur, labefactarent et funditus everterent, ac simul acerrimum sanctissimae nostrae religioni bellum inferrent. Ut autem id facilius consequi possent, nihil antiquius habuere, quam multitudines in primis convocare, inflammare, easque assiduis magnisque motibus agitare, quos vel jNostrarum concessionum praetextu continenter fovere, et in dies augere summopere studebant. Hinc concessiones in ipso Nostri Pontificatus initio a Nobis ultro ac libenter datae non solum optatos fructus haud emittere, sed ne radices quidem agere umquam potuere , cum peritissimi fraudum architecti iisdem concessionibus

ad novas concitandas agitationes abuterentur. Atque in hoc vestro consessu, venerabiles Fratres, facta ipsa vel leviter attingere, ac raptim comme-

  1. Prov. c. 11, v. 13.