Pagina:Recueil des allocutions consistoriales, encycliques et autres lettres apostoliques des souverains pontifes Clément XII, Benoit XIV, Pie VI, Pie VII, Léon XII, Grégoire XVI et Pie IX .djvu/226

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

214 ALLOCUTION DE PIE IX.


Consultorum judicio subjici, idcirco eo ipso die, quo illa Status Consultatio inaugurata fuit, haud omisimus turbulentos quosdam homines, qui Consultores comitabantur, gravibus severisque verbis serio monere, eisque verum hujus institutionis finem clare aperteque manifestare. Verum perturbatores numquam desinebant deceptam populi partem majore usque impetu sollicitare, et quo facilius asseclarum numerum habere, et augere possent, tum in Pontificia Nostra ditione, tum apud exteras quoque gentes insigni prorsus impudentia atque audacia evulgabant, eorum opinionibus et consiliis Nos plane assentire. Memineritis, Venerabiles Fratres, quibus verbis in Nostra Consistoriali Allocutione, die 4 mensis Octobris anno 1847, ad vos habita, universos populos serio commonere, et exhortari haud omiserimus, ut ab ejusmodi veteratorum fraude studiosissime caverent. Interim vero pervicaces insidiarum et agitationum auctores, ut turbas metusque continenter alerent, et excitarent, mense Januario superioris anni incautorum animos inani externi belli rumore territabant, atque in vulgus spargebant, bellum idem internis conspirationibus et malitiosa gubernantium inertia foveri ac sustentatum iri. Nos ad tranquillandos animos, et insidiantium fallacias refellendas nulla quidem interposita mora, die 10 Februarii ipsiusanni, voces ejusmodi omnino falsas. et absurdas esse declaravimus illis Nostris verbis, qua3 omnes probe cognoscunt. Atque m eo tempore carissimis nostris subditis, quod nunc Deo bene juvante eveniet, praenuntiavimus, futurum scilicet, ut innumerabiles filii ad communis omnium fidelium Patris domum, ad Ecclesia? nempe Statum propugnandum convolarent, si arctissima illa grati animi vincula, quibus Italia? Principes, populique intime inter se obstringi debebant, dissoluta fuissent, ac populi ipsi suorum Principum sapientiam, eorumque jurium sanctitatem vereri, ac totis viribus tueri, et defendere neglexissent.

Etsi vero Nostra illa verba nuper commemorata tranquillitatem brevi quidem temporis spatio iis omnibusattulere, quorum voluntas continua? adversabatur perturbationi, nihil tamen valuere apud infensissimos Ecclesiae, et humanae societatis hostes, qui novas jam turbas, novos tumultus concitaverant. Siquidem calumniis insistentes, quae ab ipsis, eorumve similibus contra Religiosos viros divino ministerio addictos, et bene de Ecclesia meritos disseminatae fuerant, populares iras omni impetu adversus illos excitarunt, atque inflammarunt. Neque ignoratis, Venerabiles Fratres, nihil valuisse Nostra verba ad populum die 10 Martii superioris anni habita, quibus religiosam illam familiam ab exilio, et dispersione eripere magnopere studebamus. Cum inter haec notissimae illee rerum publicarum conversiones in Italia et Europa evenirent, Nos iterum Apostolicam Nostram attollentes vocem die 30 Martii ejusdem anni haud omisimus universos populos etiam atque etiam monereet hortari, utet catholieae Ecclesise libertatemvereri,et civilis societatis ordinem tegere, et omnium jura tueri, et sanctissima? nostrse Religionis precepta exequi, et in primis christianam in omnes caritatem exercere omnino studerent, quandoquidem si haec ipsi agere neglexissent, pro certo haberent, quod Deus ostenderet, se populorum dominatorem esse. Jam vero quisque vestrum plane noscit quomodo in ltaliam Constitutionarii regiminis forma fuerit invecta, et quomodo Satutum a Nobis die 14 Martii superioris anni Nostris subditis concessum in lucem prodierit. Cum autem im-