Pagina:Recueil des allocutions consistoriales, encycliques et autres lettres apostoliques des souverains pontifes Clément XII, Benoit XIV, Pie VI, Pie VII, Léon XII, Grégoire XVI et Pie IX .djvu/228

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

216 ALLOCUTION DE PIE IX.


placabiles publicae tranquillitatis, et ordinis hostes nihil antiquius haberent, quam omnia contra Pontificium Gubernium conari, et populum assiduis motibus, suspicionibus exagitare, tum qua scriptis in lucem editis, qua Circulis, qua Societatibus, et aliis quibusque artibus nunquam intermittebant Gubernium atrociter calumniari, eique inertiae, doli, et fraudis notam inurere, licet Gubernium ipsum omni cura et studio in id incumberet, ut Statutum tantopere exoptatum majore, qua fieri posset, vulgaretur celeritate. Atque hic universo terrarum orbi manifestare volumus eo ipso tempore homines illos in suo constantes proposito subvertendi Pontificiam ditionem, totamque Italiam Nobis proposuisse non jam Constitutionis, sed Reipublicae proclamationem, veluti unicum tum Nostrae, tum Ecclesiae Status incolumitatis perfugium atque praesidium. Subit adhuc nocturna illa hora, et versantur Nobis ante oculos quidam homines, qui a fraudum architectis misere illusi, ac decepti illorum ea iure causam agere atque eamdem Reipublicae proclamationem Nobis proponere non dubitabant. Quod quidem praeter innumera alia, et gravissima argumenta magis magisque demonstrat, novarum institutionum petitiones, et progressum ab hujusmodi hominibus tantopere praedicatum eo unice spectare, ut assiduae foveantur agitationes, ut omnia justitiae, virtutis, honestatis, religionis principia usquequaque penitus tollantur, atque horrendum et luctuosissimum, ac vel ipsi naturali rationi et juri maxime adversum Socialismi, vel etiam Communismi, uli appellant, systema cum maximo totius humana? societatis detrimento, et exitio quaquaversus inducatur, propagetur, ac longe lateque dominetur.

Sed quamvis haec teterrima conspiratio, velpotius haec diuturna conspirationum series clara esset et manifesta, tamen, Deo sic permittente, multis illorum fuit ignota, quibus communis tranquillitas tot sane de causis cordi summopere esse debebat. Atque etsi indefessi turbarum moderatores gravissimam de se suspicionem darent, tamen non defuere quidam bonae voluntatis homines, qui amicam illis manum praebuere, ea forsitan spe freti fore, ut eos ad moderationis et justitiae semitam reducere possent. Interim belli clamor per universam Italiam extemplo pervasit, quo Pontificiae Nostrae ditionis subditorum pars commota atque abrepta ad arma convolavit, ac Nostrae voluntati obsistens ejusdem Pontificiae ditionis fines praelergredi voluit. Nostis, Venerabiles Fratres, quomodo debitas tum Summi Pontificis, tum Supremi Principis partes obeuntes injustis illorum desideriis obstiterimus qui Nos ad illud bellum gerendum pertrahere volebant, quique postulabant, ut inexpertam juventutem subitario modo collectam, ac militaris artis peritia et disciplina numquam excultam, et idoneis ductoribus bellicisque subsidiis destitutam, ad pugnam, id est ad certam caedem compelleremus. Atque id a Nobis expetebatur qui, licet immerentes, incrustabili divinae Providentiae consilio ad Apostolicae Dignitatis fastigium evecti, ac vicariam Christi Jesu hic in terris operam gerentes a Deo, qui est auctor pacis, et amator caritatis, missionem accepimus, ut omnes populos, gentes, nationespari paterni amoris studio prosequentes, omnium saluti totis viribus consulamus, et non jam ut homines ad clades, mortemque impellamus. Quod si quicumque Princeps nonnisi justis de causis bellum aggredi nunquam potest, ecquis tam consilii, et rationis expers unquam erit, qui plane non videat, catholicum orbem merito atque op-