Pagina:Recueil des allocutions consistoriales, encycliques et autres lettres apostoliques des souverains pontifes Clément XII, Benoit XIV, Pie VI, Pie VII, Léon XII, Grégoire XVI et Pie IX .djvu/230

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

218 ALLOCUTION DE PIE IX.


timo jure longe majorem justitiam, gravioresque causas a Romano Pontifice requirere, si Pontificem ipsum alicui bellum indicere, et inferre conspiciat ? Quamobrem nostra Allocutione die 29 Aprilis superiori anno ad vos habita palam, publiceque declaravimus, Nos ab illo bello omnino esse alienos. Atque eodem tempore insidiosissimum profecto munus tum voce, tum scripto Nobis oblatum, ac non solum Personae Nostrae vel maximc injuriosum, verum etiam Italiae perniciosissimum repudiavimus, rejecimus, ut scilicet Italicae cujusdam Reipublicae regimini praesidere vellemus. Equidem singulari.Dei miseratione gravissimum loquendi, monendi. hortandiquc munus a Deo ipso Nobis impositum implendum curavimus, atque adeo confidimus, Nobis illud Isaiae improperari non posse: Vae mihi, quia tacui ! tinam vero paternis Nostris vocibus, monitis, hortationibus suas nostri omnes filii praebuissent aures !

Memineritis, Venerabiles Fratres, qui clamores, quique tumultus a turbulentissimae factionis hominibus excitati fuere post Allocutionem a Nobis nunc commemoratam, et quomodo civile Minislerium Nobis fuerit impositum Nostris quidem consiliis, ac principiis, et Apostolicae Sedis juribus summopere adversum. Nos quidem jam inde infelicem Italici belli exitum futurum animo prospeximus, dum unus ex illis Ministris asserere non dubitabat, bellum idem, Nobis licet invitis, ac reluctantibus, et absque Pontificia benedictione, esse duraturum. Qui quidem Minister gravissimam Apostolicae Sedi inferens injuriam haud extimuit proponere civilem Romani Pontificis Principatum a spirituali ejusdem potestate omnino esse separandum, Atque idem ipse haud multopost ea de Nobis palam asserere non dubitavit, quibus Summum Pontificem ab humani generis consortio ejiceret quodammodo, et dissociaret. Justus et misericors Dominus voluit Nos humiliare sub potenti manu Ejus, cum permiserit, ut plures per menses veritas ex una parte, mendacium ex altera acerrimo inter se dimicarent certamine, cui attulit finem novi Ministerii electio, quod postea alteri locum cessit, in quo ingenii laus cum peculiari tum publici Ordinis tutandi, tum legum observandarum studio erat conjuncta. Verum effraenata pravarum cupiditatum licentia, et audacia in dies caput altius extollens longe grassabatur, ac Dei hominumque hostes diuturna, ac sa?va dominandi, diripiendi, ac destruendi siti incensi nihil jam aliud optabant, quam jura quseque divina ethumana subvertere. ut eorum desideria possent explere. Hinc machinationes jamdiu comparata? palam, publiceque emicuere, et viae humano sanguine respersae, et sacrilegia numquam satis deploranda commissa, et inaudita prorsus violentia in nostris ipsis Quirinalibus axlibus infando ausu Nobis illata.

Quocirca tantis oppressi angustiis cum ne dum Principis, sed ne Pontificis quidem partes libere obirepossemus, non sine maxima animi Nostri amaritudine a Sede Nostra discedere debuimus. Quae luctuosissima facta in publicis Nostris protestationibus enarrata hoc loco iterum recensere pra?terimus, ne funesta illorum recordatione communis noster recrudescat dolor. Ubi vero seditiosi homines Nostras illas noverunt protestationes majore furentes audacia, et omnia omnibus minitantes, nulli neque fraudis, neque doli, neque violentiae generi pepercerunt, ut bonis omnibus jam pavore prostratis majorem usque terrorem injicerent. Ac postquam novam illam Gubernii formam ab