Pagina:Recueil des allocutions consistoriales, encycliques et autres lettres apostoliques des souverains pontifes Clément XII, Benoit XIV, Pie VI, Pie VII, Léon XII, Grégoire XVI et Pie IX .djvu/232

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

220 ALLOCUTION DE PIE IX.


ipsis Giunta di Stato appellatam invexere, ac penitus sustulerunt duo Consilia a Nobis instituta, totis viribus allaborarunt, ut novum cogeretur Consilium, quod Constituentis Romanae nomine nuncupare voluerunt. Refugit quidem animus, ac dicere reformidat quibus quantisque fraudibus ipsi usi fuerint, ut ejusmodi rem ad exitum perducerent. Hic vero baud possumus, quin meritas majori Pontificiae ditionis Magistratuum parti laudes tribuamus, qui proprii bonoris et officii memores munere se abdicare maluerunt, quam ullo modo manum operi admovere, quo eorum Princeps, et amantissimus Pater legitimo suo civili Principatu spoliabatur. Illud tandem consilium fuit coactum, et quidam Romanus advocatus, vel in ipso suae primae orationis exordio ad congregatos habitae, omnibus clare aperteque declaravit, quid ipse cunctique alii sui socii horribilis agitationis auctores sentirent, quid vellent, et quo spectarent. Lex, ut ille inquiebat, moralis progressus est imperiosa, et inexorabilis, ac simul addebat, sibi, ceterisque jamdiu in animo fixum esse, temporale Apostolicae Sedis dominium ac regimen funditus evertere, licet modis omnibus eorum desideriis a Nobis fuisset obsecundatum. Quam declarationem in hoc vestro concessu commemorare voluimus, ut omnes intelligant, pravam hujusmodi voluntatem non conjectura, aut suspicione aliqua a Nobis turbarum auctoribus fuisse attributam, sed eam universo terrarum orbi palam publiceque ab illis ipsis manifestatam, quos vel ipse pudor ab eadem proferenda declaratione revocare debuisset. Non liberiores igitur institutiones, non uliliorem publicae administrationis procurationem, non prcvidas cujusque generis ordinationes hujusmodi homines cupiebant, sed civilem Apostolica? Sedis principatum, potestatemque impetere, convellere, ac destruere omnino volebant. Ac ejusmodi consilium, quantum in ipsis fuit, ad exitum deduxerunt illo Romanae, uti vocant, Constituentis decreto die 9 Februarii hujus anni edito, quo nescimus, an majori injustitia contra jura Romanae Ecclesiae, adjunctamque illis Apostolici obeundi muneris libertatem, vel majori subditorum Pontificiae ditionis damno et calamitate, Romanos Pontifices a temporali Gubernio tum jure tum facto decidisse declararunt. Non levi quidem moerore ob tam tristia acta confecti fuimus, Venerabiles Fratres, atque illud in primis vel maxime dolemus, quod Urbs Roma Catholicae veritatis etunitatis centrum, virtutis ac sanctitatis Magistra per impiorum ad eam quotidie confluentium hominum operam, omnibus gentibus, populis, nationibus tantorum malorum auctrix appareat. Verumtamen in tanto animi Nostri dolore pergratum Nobis est posse affirmare, longe maximam tum Romani populi , tum aliorum Pontificia? Nostrae ditionis populorum partem Nobis, et Apostolica? Sedi constanter addictam a nefariis illis machinationibus abhorruisse, licet tot tristium eventuum spectatnx extiterit. Summae quoque consolationi Nobis fuit Episcoporum, et Cleri Pontificiae Nostrae ditionis sollicitudo, qui in mediis periculis, et omne genus difficultatibus ministerii et officii sui partes obire non destiterunt, ut populos ipsos qua voce, qua exemplo a motibus illis, nefariisque factionis consiliis averterent.

Nos certe in tanto rerum certamine, atque discrimine nihil intentatum reliquimus, ut publicae tranquillitati, et ordini consuleremus. Multo enim tempore antequam tristissima illa novembris facta evenirent, omni studio curavimus, ut Helvetiorum copia- Apostolicae Sedis servitio addictae, atque in Nostris