Pagina:Recueil des allocutions consistoriales, encycliques et autres lettres apostoliques des souverains pontifes Clément XII, Benoit XIV, Pie VI, Pie VII, Léon XII, Grégoire XVI et Pie IX .djvu/234

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

222 ALLOCUTION DE PIE IX.


Provinciis degentes in urbem deducerentur, quae tamen res contra Nostram voluntatem ad exitum minime fuit perducta eorum opera, qui mense Maio Ministrorum munere fungebantur. Neque id solum, verum etiam ante illud tempus, nec non et postea tum publico praesertim Romae ordini tuendo, tum inimicorum hominum audaeise comprimendae curas nostras convertimus ad alia militum proesidia comparanda, quae, Deo ita permittente, ob rerum, ac temporum vicissitudines Nobis defuere. Tandem post ipsa luctuosissima Novembris facta haud omisimus Nostris litteris die quinta januarii datis omnibus indigenis Nostris militibus etiam atque etiam inculcare, ut religionis et militaris honoris memores, juratam suo Principi fidem custodirent, ac sedulam impenderent operam, quo ubique tum publica tranquilhtas, tum debita erga legitimum Gubernium obedientia, ac devotio servaretur. Neque id tantum, verum etiam Helvetiorum copias Romam petere jussimus, quae huic nostrae voluntati haudquaquam obsecutae sunt, cum praesertim supremus illarum ductor in hac re haud recte, atque honorifice se gesserit.

Atque interim factionis moderatores majorein dies audacia, et impetu opus urgentes tum Nostram Personam, tum alios, qui nostro adhaerent lateri horrendis cujusque generis calumniis et contumeliis lacerare non intermittebant ; ac vel ipsis sacrosancti Evangelii verbis et sententiis nefarie abuti non dubitabant, ut in vestimentis ovium cum intrinsecus sint lupi rapaces, imperitam multitudinem ad prava quaeque eorum consilia, et molimina pertraherent. atque incautorum mentes falsis doctrinis imbuerent. Subditi vero temporali Apostolicae Sedis ditioni, et Nobis immobili fide addicti merito atque optimo jure a Nobis exposcebant, ut eos a tot gravissimis, quibus undique premebantur, angustiis, periculis, calamitatibus, et jacturis eriperemus. Et quoniam nonnulli ex ipsis reperiuntur qui nos veluti causam (innocuam licet) tantarum perturbationum suscipiunt, iccirco isti animadvertant velimus, Nos quidem ut primum ad Supremam Apostolicam Sedem evecti fuimus, paternas nostras curas et consilia, quemadmodum supra declaravimus, eo certe intendisse, ut Pontificiae Nostrae ditionis populos omni studio in meliorem conditionem adduceremus, sed inimicorum, ac turbulentorum hominum opera factum esse, ut cousilia illa nostra in irritum cederent, contra vero factiosis ipsis, Deo permittente contigisse, ut ad exitum perducere possent quae a longo ante tempore moliri, ac tentare omnibus quibusque malitiae artibus numquam destiterant. Itaque id ipsum, quodjam alias ediximus, hic iterum repetimus iu tam gravi scilicet, ac luctuosa tempestate, qua universus fere terrarum orbis tantopere jactatur, Dei manum esse agnoscendam, Ejusque vocem audiendam, qui ejus- modi flagellis hominum peccata, et iniquitates punire solet, ut ipsi ad justitiae semitas redire festinent. Hanc igilur vocem audiant qui erraverunt a veritate, et derelinquentes vias suas convertantur ad Dominum ; audiant etiam illi, qui in hoc tristissimo rerum statu magis de privatis propriis commodis quam de Ecclesiae bono, et rei catholicae prosperitate solliciti sunt, ac meminerint nihil prodesse homini si mundum unwersum lucretur, animse vero sase detrimentum patiatur ; audiant et pii Ecclesiae filii, ac praestolantes in patientia salutare Dei, et majore usque studio emundantes conscientias suas ab omni inquinamento peccati, miserationes Domini implorare, Eique magis magisque placere, ac jugiter famulari contendant.