Pagina:Recueil des allocutions consistoriales, encycliques et autres lettres apostoliques des souverains pontifes Clément XII, Benoit XIV, Pie VI, Pie VII, Léon XII, Grégoire XVI et Pie IX .djvu/236

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

224 ALLOCUTION DE PIE IX.


Atque inter haec Nostra ardentissima desideria liaud possumus eos non monere speciatim, et redarguere, qui decreto illi, quo Romanus Pontifex omni civilis sui Imperii honore, ac dignitate est spoliatus, plaudunt, ac decretum idem ad ipsius Ecclesiae libertatem, felicitatemque procurandam vel maxime conducere asserunt. Hic autem palam publiceque profitemur, nulla Nos dominandi cupiditate, nullo temporalis Principatus desiderio haec loqui, quandoquidem Nostra indoles, etingenium a quavis dominatione profecto est alienum, Verumtamen officii Nostri ratio postulat, ut in civili Apostolicae Sedis Principatu tuendo jura possessionesque Sanctae Romanae Ecclesiae, atque ejusdem Sedis libertatem, quae cum totius Ecclesiae liberlate, et utilitate est conjuncta totis vii ibus defendamus. Et quidem homines, qui commemorato plaudentes decreto tam falsa, et absurda affirmant, vel ignorant vel ignorare simulant, singulari prorsus divinae Providentiae consilio factum esse, ut Romano Imperio in plura regna, variasque ditiones diviso, Romanus Pontifex, cui a Christo Domino totius Ecclesiae regimen, et cura fuit commissa civilem Principatum hac sane de causa haberet, ut ad ipsam Ecclesiam regendam, ejusque unitatem tuendam plena illa potiretur libertate, quae ad supremi Apostolici ministerii munus obeundum requiritnr. Namque omnibus compertum est, fideles populos, gentes, regna numquam plenam fiduciam, et observantiam esse praestitura Romano Pontifici, si il'um alicujus Principis, vel Gubernii dominio subjectum, ac minime liberum esse conspicerent. Siquidem fideles populi, et regna vehementer suspicari ac vereri numquam desinerent, ne Pontifex idem sua acta ad illius Principis vel Gubernii, in cujus ditione versaretur, vohmtatem conformaret, atque iccirco actis illis hoc prsetextu saepius refragari non dubitarent. Et quidem dicant vel ipsi hostes civilis Principatus Apostolicae Sedis, qui nunc Romae dominantur, quanam fiducia, et observantia ipsi essent excepturi hortationes, monita, mandata, constitutiones Summi Pontificis, cum illum cujusvis Principis, aut Gubernii imperio subditum esse cognoscerent, praesertim vero si cui subesset Principi, inter quem et Romanam Ditionem diuturnum aliquod ageretur bellum ?

Interea nemo non videt quibus quantisque vulneribus in ipsis Pontificiae ditionis regionibus immaculata Ghristi Sponsa nunc afficiatur, quibus vinculis, qua turpissima servitute magis magisque opprimatur, quantisque angustiis visibile illius Caput obruatur. Ecquis enim ignorat, Nobis communicationem cum Urbe Roma, illiusque Nobis carissimo Clero, et universo Pontificiae ditionis Episcopalu, ceterisque fidelibus ita esse praepeditam, ut ne epistolas quidem de ecclesiasticis licet, ac spiritualibus negotiis agentes vel mittere, vel accipere libere possimus? Quis nescit, Urbem Romam. principem catholicae Ecclesiae Sedem, in praesentia, proh dolor ! silvam frementium bestiarum esse factam, cum ea omnium nationum hominibus redundet, qui vel apostatae, vel hoeretici, vel communismi , uti dicunt, aut socialismi magistri, ac summo contra catholicam veritatemodio animatitum voce, tum scriptis, tum aliis quibusque modis onmigenos pestiferos errores docere, disseminare, omniumque mentes et animos pervertere conantur, ut in urbe ipsa, si fieri umquam posset, catholicae Religionis sanctitas, et irreformabilis fidei regula depravetur? Cui jamnotum, auditumque non est, in Pontificia ditione, Ecclesiae bona, reditus possessiones