Pagina:Recueil des allocutions consistoriales, encycliques et autres lettres apostoliques des souverains pontifes Clément XII, Benoit XIV, Pie VI, Pie VII, Léon XII, Grégoire XVI et Pie IX .djvu/24

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

12 ENCYCLIQUE DE N. T. S. P. LE PAPE PIE IX. 1864.


les curæ vestræ concrediti «abstineant ab herbis noxiis, quas Iesus Christus non colit, quia non sunt plantatio Patris» [1]. Atque eisdem fidelibus inculcare, nunquam desinite, omnem veram felicitatem in homines ex augusta nostra religione, eiusque doctrina et exercitio redundare, ac beatum esse populum, cuius Dominus Deus eius [2]. Docete «catholicæ Fidei fundamento regna subsistere [3], et nihil tam mortiferum, tam præceps ad casum, tam expositum ad omnia pericula, si hoc solum nobis putantes posse sufficere, quod liberum arbitrium, cum nasceremur, accepimus, ultra iam a Domino nihil quæramus, id est, auctoris nostri obliti, eius potentiam, ut nos ostendamus liberos, abiuremus» [4]. Atque etiam ne omittatis docere regiam potestatem non ad solum mundi regimen, sed maxime ad Ecclesiæ præsidium esse collatam [5], et nihil esse quod civitatum Principibus, et Regibus maiori fructui, gloriæque esse possit, quam si, ut sapientissimus fortissimusque alter Prædecessor Noster S. Felix Zenoni Imperatori perscribebat, Ecclesiam catholicam... sinant uti legibus suis, nec libertati eius quemquam permittant obsistere... Certum est enim hoc rebus suis esse salutare, ut, cum de causis Dei agatur, iuxta ipsius constitutum regiam voluntatem Sacerdotibus Christi studeant subdere, non præferre » [6].

Sed si semper, Venerabiles Fratres, nunc potissimum in tantis Ecclesiæ civilisque societatis calamitatibus, in tanta adversariorum contra rem catholicam, et hanc Apostolicam Sedem conspiratione tantaque errorum congerie, necesse omnino est, ut adeamus cum fiducia ad thronum Gratiæ, ut misericordiam consequamur, et gratiam inveniamus in auxilio opportuno. Quocirca omnium fidelium pietatem excitare existimavimus, ut una Nobiscum Vobisque clementissimum luminum et misericordiarum Patrem ferventissimis humillimisque precibus sine intermissione orent, et obsecrent, et in plenitudine fidei semper confugiant ad Dominum Nostrum Iesum Christum, qui redemit nos Deo in sanguine suo, Eiusque dulcissimum Cor flagrantissimæ erga nos caritatis victimam enixe iugiterque exorent, ut amoris sui vinculis omnia ad seipsum trahat, utque omnes homines sanctissimo suo amore inflammati secundum Cor Eius ambulent digne Deo per omnia placentes, in omni bono opere fructificantes. Cum autem sine dubio gratiores sint Deo hominum preces, si animis ab omni labe puris ad ipsum accedant idcirco cœlestes Ecclesiæ thesauros dispensationi Nostræ commissos Christi fidelibus Apostolica liberalitate reserare censuimus, ut iidem fideles ad veram pietatem vehementius incensi ac per Pœnitentiæ Sacramentum a peccatorum maculis expiati

  1. S. Ignatius M. ad Philadelph. 5.
  2. Psal. 145.
  3. S. Cœlest. epist. 22 ad Synod. Ephes. apud Const., p. 200.
  4. S. Innocent. I epist. 29 ad Episc. conc. Carthag. apud Const., p. 891.
  5. S. Leo Epist. 156, al. 125.
  6. Pius VII, Epist. Encycl.Diu satis13 maii 1800.