Pagina:Recueil des allocutions consistoriales, encycliques et autres lettres apostoliques des souverains pontifes Clément XII, Benoit XIV, Pie VI, Pie VII, Léon XII, Grégoire XVI et Pie IX .djvu/240

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

228 ALLOCUTION DE PIE IX.


minio tuendo egregiam suam semper operam navaverit, verum etiam quod nunc ea profecto spes afFulgeat fore, ut ab illo Imperio justa ardentissima Nostra desideria, justissimasque Nostras postulationes notissima quaedam eliminentur principia ab Apostolica Sede perpetuo improbata, ac propterea inibi Ecclesia in suam restituatur libertatem cum maximo illorum fidelium bono, atque utilitate. Quod quidem dum non mediocri animi Nostri consolatione significamus, plane non dubitamus, quin id vobis non leve afferat gaudium. Idem auxilium a Gallica natione expostulavimus, quam singulari paterni animi Nostri benevolentia, et affectu prosequimur, cum illius nationis Clerus, populusque fidelis omnibus quibusque filialis devotionis et observantiae significationibus Nostras calamitates, et angustias lenire, ac solari studuerit.

Hispaniae quoque opem invocavimus, quae de Nostris angustiis vehementer anxia, atque sollicita, alias catholicas nationes primum excitavit, ut filiali quodam foedere inter se inito, communem fidelium Patrem ac Supremum Ecclesiae Pastorem in propriam Sedem reducere contenderent.

Hanc denique opem ab utriusque Sicilire regno efflagitavimus, in quo hospitamur apud illius Regem, qui in veram solidamque suorum populorum felicitatem promovendam totis viribus incumbens tanta religione, ac pietate refulget, ut suis ipsis populis exemplo esse possit. Etsi vero nullis verbis exprimere possimus quanta cura, et studio idem Princeps eximiam suam filialem in Nos devotionem omnium officiorum genere, et egregiis factis assidue testari, et confirmare laHatur, tamen pr.ieclara ejusdem Principis in nos merita nulla unquam delebit oblivio. Neque taciti ullo modo praeterire possumus pietatis, amoris, et obsequii significationes, quibus ejusdem Regni Clerus, et populus Nos prosequi numquam destitit, ex quo regnum ipsum attigimus.

Quamobrem in eam spem erigimur fore ut, Deo bene juvante, catholicae ille gentes Ecelesia, ejusque Summi Pontificis communis omnium fidelium Patris causam prce oculis habentes ad civilem Apostolicae Sedis Principatum vindicandum, ad pacem, et tranquillitatem subditis Nostris restituendam quam primum accurrere properent, ac futurum confidimus, ut sanetissima nostrae Religionis, et civilis societatis hostes ab urbe Roma, totoque Ecclesias statu amoveantur. Atque id ubi contigerit, omni certe vigilantia, studio, contentione a Nobis erit curandum, ut illi omnes errores, et gravissima propulsentur scandala, qua; cum bonis omnibus tam vehementer dolere debuimus. Atque in primis vel maxime allaborandum, ut hominum mentes, ac voluntates impiorum fallaciis, insidiis, et fraudibus miserandum in modum deceptae collustrentur sempiternae veritatis lumine, quo homines ipsi funestissimos errorum, et vitiorum fructus agnoscant, atque ad virtutis, justitia, etreligionis semitas amplectendas excitentur, et inflammentur. Optime enim noscitis, Venerabiles Fratres, horrenda illa, et omnigena opinionum monstra qure ex abyssi puteo ad exitium, et vastitatem emersa longe jam lateque cum maximo religionis, civilisque societatis detrimento invaluere, ac debacchantur. Quas perversas, pestiferasque doctrinas inimici homines seu voce, seu scriptis, seu publicis spectaculis in vulgus disseminare numquam intermittunt, ut effranata cujusque impietatis, cupiditatis, libidinis licentia magis in dies augeatur, et propagetur. Hinc porro illae omnes calamitates, exitia, et luctus, quibus humanum genus,