Pagina:Recueil des allocutions consistoriales, encycliques et autres lettres apostoliques des souverains pontifes Clément XII, Benoit XIV, Pie VI, Pie VII, Léon XII, Grégoire XVI et Pie IX .djvu/244

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

232 ALLOCUTION DE PIE IX.


omnia conari, ut vel ipsa Apostolica Sedes eorum stultitiae particeps et fautrix quodammodo appareat. Nemini autem ignotum est, quae tenebricosissimae, atque ac perniciosissimae societates, et secta: a fabricatoribus mendaeii, et perversorum dogmatum cultoribus fuerint variis temporibus coactre, et institutae, ac variis nominibus appellatie, quo eorum deliramenta, systemata, molimina in aliorum animos tutius instillarent, incautorum corda corrumperent, ac latissimam quibusque sceleribus impune patrandis viam munirent. Quas abominabiles perditionis sectas non solum animarum saluti, verum etiam civilis societatis bono et tranquillitati vel maxime infestas atque a Romanis Pontificibus Decessoribus Nostris damnatas Nos ipsi jugiter detestati sumus, ac Nostris Encyclicis Litteris die 9 Novembris anno 1846 ad universos Catholicae Ecclesiae Antistites datis condemnavimus, et nunc pariter suprema Nostra Apostolica auctoritate iterum damnamus, prohibemus, atque proscribimus.

At hac Nostra Allocutione haud sane voluimus vel omnes errores enumerare, quibus populi misere decepti ad tantas impelluntur ruinas, vel singulas percensere machinationes, quibus inimicihomines, et catholicae religionis perniciem moliri, et arcem Sion usquequaque impetere, et invadere contendunt. Quse hactenus dolenter commemoravimus satis superque ostendunt ex perversis grassantibus doctrinis, atque et justitiae, et religionis contemptu eas oriri calamitates et exitia, quibus nationes, et gentes tantopere jactantur. Ut igitur tanta amoveantur damna, nullis neque curis, neque consiliis, neque laboribus, neque vigihis est parcendum, quo totperversis doctrinis radicitus evulsis, omnes intelligant, veram, solidamque felicitatem virtutis, justitiae, ac religionis exercitio inniti. Itaque et Nobis, et vobis, atque aliis venerabilibus Fratribus totius catholici orbis Episcopis summacura, studio, contentione in primis est allaborandum, ut fideles populi ab venenatis pascuis amoti, atque ad salutaria deducti, ac magis in diesenutritiverbis fidei,et insidiantium hominum fraudes, et fallacias agnoscant, devitent, ac plane intelligentes, timorem Domini bonorum omnium esse fontem, et peccata atque iniquitates provocare Dei flagella studeant omni cura declinare a malo, et facere bonum. Quocircainter tantas angustias non levi certe laetitia perfundimur, cumnoscamus quanta animi firmitate, et constantia venerabiles Fratres catholiciorbis Antistites Nobis, et Petri Cathedrae firmiter addicti una cum obsequente sibi Clero ad Ecclesire causam tuendam, ejusque libertatem propugnandam strenue connitantur, et qua Sacerdotali cura, et studio omnem impendant operam, quo et bonos magis magisque in bonitate confirment, et errantes ad justitiae semitas reducant, et pervicaces religionis hostes tum voce, tum scriptis redarguant, atque refellant. Dum autem has meritas, debitasque laudes ipsis venerabilibus Fratribus tribuere laaamur, eisdem animos addimus, ut divino auxilio freti pergant alacriori usque zelo ministerium suum implere, ac praliari praelia Domini, et exaltare vocem in sapientia, et fortitudine ad evangelizandam Jerusalem, ad sanandas contritiones Israel. Juxta hsec non desinant adire cum fiducia ad thronum gratiae, ac publicis, privatisque precibus insistere, et fidelibus populis sedulo inculcare, ut omnes ubique poenitentiam agant, quo mise-