Pagina:Recueil des allocutions consistoriales, encycliques et autres lettres apostoliques des souverains pontifes Clément XII, Benoit XIV, Pie VI, Pie VII, Léon XII, Grégoire XVI et Pie IX .djvu/246

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

234 ALLOCUTION DE PIE IX.


ricordiam a Deo consequantur, et gratiam inveniant in auxilio opportuno. Nec vero intermittant viros ingenio, sanaque doctrina pra^stantes hortari, ut ipsi quoque sub eorum, et Apostolicae Sedis ductu populorum mentes illustrare et serpentium errorum tenebras dissipare studeant.

Hic etiam carissimos in Christo filios Nostros populorum Principes, et Rectores obtestamur in Domino atque ab ipsis exposcimus, ut serio, ac sedulo considerantes quae et quanta damna ex tot errorum ac vitiorum colluvie in civilcm societatem redundent, omni cura, studio, consilio in id potissimum incumbere velint, ut virtus, justitia, rehgio ubique dominantur, ac majora in dies incrementa suscipiant. Atque universi populi, gentes, nationes, earumque Moderatores assidue, ac diligenter cogitent, et meditentur, omnia bona in justitiae exercitio consistere, omnia vero mala ex iniquitate prodire. Siquidem justitia elevat gentem, miserosautem facit populos peccatum [1]1 . Antequam autem dicendi finem faciamus, haud possumus, quin gratissimi animi Nostri sensus illis omnibus carissimis, atque amantissimis Filiis palam publiceque testemur, qui de Nostris calamitatibus vehementer solliciti singulari prorsus erga Nos pietatis affectu suas Nobis oblationes mittere voluerunt. Etsi vero pia3 hujusmodi largitiones non leve Nobis afferant solatium, tamen fateri debemus, paternum cor Nostrum non mediocri angi angustia, cum summopere timeamus, ne in tristissima hac rerum publicarum conditione iidem carissimi filii suae in Nos caritati nimiumindulgentes, largitiones ipsas proprio etiam incommodo, ac detrimento facere velint. Denique, Venerabiles Fratres, Nos quidem investigabilibus sapientiae Dei consiliis, quibus gloriam suam operatur, plane acquiescentes, dum in humilitate cordis Nostri maximas Deo agimus gratias, quod Nos dignos habuerit pro nomine Jesu contumeliam pati, et aliqua ex parte conformes fieri imagini Passionis ejus, parati sumus in omni fide, spe, patientia, et mansuetudine acerbissimos quosque labores, a?rumnas perferre, atque ipsam animam nostram pro Ecclesia ponere, si pei' nostrum sanguinem ipsius Ecclesiae calamitatibus consulere possumus. Interim vero, Venerabiles Fratres, ne intermittamus dies, noctesque assiduis, fervidisque precibus divitem in misericordia Deum humiliter orare, et obsecrare, ut per merita Unigeniti Filii sui omnipotenti sua dextera Ecclesiam suam sanctam a tantis, quibus jactatur procellis, eripiat, utque divinae suae gratiae lumine omnium errantium mentes illustret, et in multitudine misericordiae suae omnium praevaricantium corda expugnet, quo cunctis ubique erroribus depulsis, cunctisque amotis adversitatibus, omnes veritatis, et justitiae lucem adspiciant, agnoscant, atque occurrant in unitatem fidei, et agnitionis Domini Nostri Jesu Christi. Atque ab Ipso, qui facit pacem in sublimibus, quique est pax nostra, suppliciter etiam exposcere numquam desinamus, ut malis omnibus, quibus christiana respublica vexatur, penitus avulsis, optatissimam ubique pacem, et tranquillitatem facere velit. Ut vero

facilius annuat Deus precibus nostris suffragatores apud eum adhibeamus, at

  1. Prov: c. Ik, v. 3k,