Pagina:Recueil des allocutions consistoriales, encycliques et autres lettres apostoliques des souverains pontifes Clément XII, Benoit XIV, Pie VI, Pie VII, Léon XII, Grégoire XVI et Pie IX .djvu/254

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

242 LETTRE ENCYCLIQUE DE PIE IX.


instituta quae sive ad religionis exercitia, sive ad educationem juvcntutis, et litteras, artes, disciplinas rite excolendas, sive ad miserorum aegritudines, et indigentias sublevandas comparata sunt. Haec igitur divina religio, in qua tot quidem nominibus Italiae salus, felicitas et gloria continetur, haec scilicet religio illa est, quam ab Italiae populis rejiciendam inclamant. Lacrymas cohibere non possumus, Venerabiles Fratres, dum conspicimus aliquos nunc Italos reperiri, improbos adeo , misereque illusos, ut pravis impiorum hominum plaudentes doctrinis, in tantam Italiae perniciem conspirare cum ipsis non reformidant.

Sed vero ignotum vobis non est, Venerabiles Fratres, praecipuos illos hujus scelestissimae machinationis architectos eo tandem spectare, ut populos omni perversarum doctrinarum vento agitatos, ad subversionem impellant totius ordinis humanarum rerum, atque ad nefaria novi Socialismi et Comununismi systemata traducant. Norunt autem et longo multorum seculorum experimento comprobatum vident, nullam sibi consensionem sperari posse cum Ecclesia catholica, quae scilicet in custodiendo divinoe revelationis deposito nihil unquam detrahi patitur propositis fidei veritatibus, nihil illis per nova hominum commenta admisceri. Idcirco consilium inierunt de Italis populis traducendis ad Protestantium placita et conventicula ; in quibus, ut illos decipiant, non aliud esse dictitant, quam diversam vera? ejusdem christiame religionis formam, in qua, aeque ac in Ecclesia catholica, Deo placere datuni sit. Interea minime ignorant, profuturum summopere impiae suae causae principium illud quod in Protestantium placitis praecipuum est, de sacris scilicet Scripturis privato uniuscujusque judicio intelligendis. Exinde enim facilius sibi fore confidunt, ut primo quidem sacris ipsis Litteris perperam interpretatis abutantur ad errores suos, quasi Dei nomine, diffundendos ; subinde autem ut homines superbissima illa de divinis rebus judicandi licentia inflatos propellant ad communia ipsa justi, honestique principia in dubium revocanda. Absit tamen, Venerabiles Fratres, ut Italia, ex qua, ob sedem Apostolici magisterii Romae constitutam , nationes aliae incorruptos salutaris doctrinae latices haurire solitae sunt, fiat illis in posterum lapis offensionis et petra scandali ; absit, ut dilecta haec Dominicae vineae pars in direptionem cedat omnium bestiarum agri; absit ut Itali populi, veneficoBabylonicicalicis haustu dementati, parricidalia contra matrem Ecclesiam arma suscipiant. Nobis quidem, uti et vobis, in haec tanti periculi tempora occulto Dei judicio reservatis, cavendum omnino est, ne fraudes atque impetus hominum contra Italiae fidem conspirantium extimescamus, nostris quasi viribus superandos cum nostrum consilium et fortitudo sit Christus, et sine quo nihil possumus, per ipsum cuncta possimus [1] . Agite igitur, Venerabiles Fratres, advigilate impensius super creditum gregem, eumque a rapacium luporum insidiis et aggressionilms tueri contendite. Communicate invicem consilia , pergite , ut jam instituistis ,

coetus habere inter vos, ut malorum initiis, et praecipuis pro locorum diversilate periculorum fontibus communi iuvestigatione perspectis, sub auctoritate

  1. Ex S. Leone ALigno, Epist. ad Paisticum Narbonensem.