Pagina:Recueil des allocutions consistoriales, encycliques et autres lettres apostoliques des souverains pontifes Clément XII, Benoit XIV, Pie VI, Pie VII, Léon XII, Grégoire XVI et Pie IX .djvu/256

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

244 LETTRE ENCYCLIQUE DE PIE IX.


ac ductu Sanctae hujus Sedis promptiora illis remedia comparare valeatis, atque ita una Nobiscum concordissimis animis totoque pastoralis studii robore curas laboresque vestros, Deo adjuvante, in id conferatis, ut omnes hostium Ecclesiae impetus, artes, insidiae, molimina irrita fiant. Ea vero ut in irrilum cadant, satagendum omnino est, ne populus de christiana doctrina ac de lege Domini parum instructus , et diuturna in multis grassantium vitiorum licentia hebetatus, paratas sibi insidias, et propositorum errorum pravitatem agnoscere vix possit. A vestra igitur pastorali sollicitudine vehementer exposcimus, Venerabiles Fratres, ut nunquam intermittatis omnem adhibere operam, quo crediti vobis fideles sanctissima religionis nostrae dogmata, ac praecepta, pro cujusque captu diligenter edoceantur simulque moneantur, et excitentur omnimodis ad vitam moresque suos ad illorum normam componendos. Inflammate in eum finem ecclesiasticorum hominum zelum, illorum praesertim , quibus animarum cura demandata est, ut serio meditantes ministerium, quod acceperunt in Domino, et habentes ob oculos Tridentini Concilii praescripta [1] majori usque alacritate, prout temporum ratio postulat, in christianae plebis instructionem incumbant, et sacra eloquia, ac salutis monita in omnium cordibus inserere studeant , annunciando ipsis cum brevitate et facilitate sermonis vitia quae eos declinare , et virtutes , quas sectari oporteat , ut poenam aeternam evadere, et coelestem gloriam consequi valeant. Speciatim vero procurandum est, ut fideles ipsi impressum in animis habeant, alteque defixum dogma illud sanctissimae nostrae religionis, quod est de necessitate catholicae fidei ad obtinendam salutem [2] . Hunc in finem summopere conducet, ut in publicis orationibus fideles laici una cum clero agant identidem peculiares Deo gratias pro inaestimabili catholicae religionis beneficio, quo ipsos omnes clementissime donavit, atque ab eodem misericordiarum Patre suppliciter petant, ut ejusdem religionis professionem in regionibus nostris tueri, et inviolatam conservare dignetur.

Interea vobis certe peculiaris erit cura, ut fideles omnes tempestive a fraternitatibus vestris suscipiant sacramentum Confirmationis, per quod summo Dei beneficio speciahs gratiae robur confertur ad fidem Catholicam in gravioribus etiam periculis constanter profitendam. Nec porro ignoratis, eumdem in finem prodesse, ut ipsi a peccatorum sordibus, per sinceram illorum detestationem, et sacramentum Poenitentiae expiati, saepius devole percipiant sanctissimum Eucharistiae sacramentum, iu quo spiritualem esse constat animarum cibum, et antidotum, quo liberemur a culpis quotidianis, et a peccatis mortalibus pra?servemur, atque adeo symbolum unius illius corporis, cujus Christus caput existit, cuique nos, tanquam membra, arctissima fidei, spei, et charitatis connexione adstrictos esse voluit, ut idipsum omnes diceremus, nec

essent in nobis schismata [3] .

  1. Sess. v, cap. 2. Sess. xxiv, cap. 4 et 7 de Ref.
  2. Hoc dogma a Christo aceeptum, et inculcatum a Patribus atque a Conciliis, habetur etiam in formulis Professionis Fidei, tum in ea scilicet quse apud Latinos, tum in ea quae apud Graecos, tum in alia quse apud ceteros Orientales catholicos in usu est.
  3. Ex Trid. Sess. xiii. Dec. de SS. Euchar. Sacramento, cap. 2.