Pagina:Recueil des allocutions consistoriales, encycliques et autres lettres apostoliques des souverains pontifes Clément XII, Benoit XIV, Pie VI, Pie VII, Léon XII, Grégoire XVI et Pie IX .djvu/260

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

248 LETTRE ENCYCLIQUE DE PIE IX.


sancta Mater Ecclesia ; cui quidem soli a Christo Domino mandatum est, ut fidei depositum custodiat, ac de vero divinorum Eloquiorum sensu et interpretatione judicet [1] .

Ad ipsam vero pravorum librorum contagionem comprimendam perutile erit, Ven. Fratres, ut quicumque penes vos sint insignis, sanreque doctrinae viri alia parva item molis scripta, a vobis scilicet antea probata, edant in aedificationem fidei, ac salutarem populi instructionem. Ac vestrae hinc curae erit, ut eadem scripta, uti et alii incorruptse pariter doctrinae , probatseque utilitatis libri ab aliis conscripti, prout locorum ac personarum ratio suggesserit, inter fideles diffundantur.

Omnes autem, qui una vobiscum in defensionem fidei adlaborant, eo speciatim spectabunt, ut pietatem, venerationem, atque observantiam erga supremam hanc Petri Sedem, qua vos, Ven. Fratres, tantopere excellitis, in vestrorum fidelium animis infirment, tueantur, alteque defigant. Meminerint, scilicet fideles populi, vivere hic et praesidere in Successoribus suis Petrum Apostolorum Principem [2]2 , cujus dignitas in indigno etiam ejus haerede non deficit [3] . Meminerint, Christum Dominum posuisse in hac Petri cathedra inexpugnabile Ecclesiae suae fundamentum [4]* et Petro ipsi claves dedisse regni Coelorum [5]6 , ac propterea orasse, ut non deficeret fides ejus, eidemque mandasse ut confirmaret in illa fratres [6]6 , ut proinde Petri successor Romanus Pontifex in universum orbem teneat primatum, et verus Christi vicarius, totiusque Ecclesiae caput, et omnium christianorum Pater et doctor existat [7] . In qua sane erga Romanum Pontificem populorum communione, et obedientia tuenda, brevis et compendiosa via est ad illos in catholieae veritatis professione conservandos. Neque enitn fieri potest, ut quis a catholica fide ulla unquam ex parte rebellet, nisi et auctoritatem abjicuit Romanae Ecclesiae, in qua extat ejusdem fidei irreformabile magisterium a divino Redemptore fundatum, et in qua propterea semper conservata fuit ea, quae est ab Apostolis traditio. Hinc non modo antiquis haereticis, sed etiam recentioribus Protestantibus, quorum caetero quin tanta in reliquis suis placitis discordia est, illud commune semper fuit, ut auctoritatem impugnarent Apostolicae Sedis, quam nullo prorsus tempore, nullaque arte, aut molimine, ne ad unum quidem ex suis erroribus tolerandum inducere potuerunt. Idcirco hodierni etiam Dei, et humanae societatis hostes nihil inausum relinquunt, ut Italos populos a Nostro Sanctaeque ejusdem Sedis obsequio divellanf, rati nimirum, tum demum posse sibi contingere, ut Italiam ipsam impietate doctrinae suae, novorumque systematum peste contaminent. Atque ad pravam hanc doctrinam, et systemata quod attinet, notum jam omnibus est, illos eo potissimum spectare, ut libertatis, et aequalitatis nomi

nibus abutentes, exitiosa Communismi et Socialismi commenta in vulgus insi-

  1. Vid. Tridentini sess. IV in Decret. de Editione et usu sacrorum Librorum.
  2. Ex actis Ephesini Concilii, Act. III, et S. Petri Chrysologi Epist. ad Eutychen.
  3. Leo M. Serm. in anniv. Assumpt. suse.
  4. Matth. xvi, 18.
  5. Ibid. v. 19.
  6. Lucae, xxvii, 31, 32.
  7. Ex Concilio oecumenico Florentino in Def. seu Decr. Unionis.