Pagina:Recueil des allocutions consistoriales, encycliques et autres lettres apostoliques des souverains pontifes Clément XII, Benoit XIV, Pie VI, Pie VII, Léon XII, Grégoire XVI et Pie IX .djvu/262

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

250 LETTRE ENCYCLIQUE DE PIE IX.


nuent. Constat autem, ipsis seu Communismi, seu Socialismi magistris, diversa licet via, ac methodo agentibus, illud demum commune esse propositum, ut operarios atque alios inferioris praesertim status homines suis deceptos fallaciis, et faustioris conditionis promissione illusos, coutinuis commotionibus exagitent, atque ad graviora paulatim facinora exerceant ; ut postmodum illorum opera uti possint ad superioris cujusque auctoritatis regimen oppugnandum, ad expilandas, diripiendas, vel invadendas Ecclesiae primum, ac deinde aliorum quorumcumque proprietates, ad omnia tandem violanda divina humanaque jura, in divini cultus destructionem, atque in subversionem totius ordinis civilium societatum. In tanto autem Italiae discrimine vestrum munus est, Venerabiles Fratres, omnes pastoralis studii nervos intendere, ut fidelis populus agnoscat perversa hujusmodi placita et systemata, si ab illis decipi se patiatur, in aeternam pariter ac temporalem ejus perniciem fore cessura.

Moneantur itaque fideles curae vestrae concrediti, pertinere omnino ad naturam ipsam humanae societatis, ut omnes auctoritati obtemperare debeant legitime in illa constitutae ; nec quidquam commutari posse in praeceptis Domini, quae in sacris Litteris ea super re annuntiata sunt - , scriptum est enim : « Subjecti estote omni humanae creaturae propter Deum sive regi, quasi praecellenti, sive ducibus, tanquam ab eo missis ad vindictam malefactorum, laudem vero bonorum; quia sic est voluntas Dei, ut benefacientes obmutescere faciatis imprudentium hominum ignorantiam : quasi liberi, et non quasi velamen habentes malitiae libertatem, sed sicut servi Dei [1] . » Et rursus : « Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit : non est enim potestas nisi a Deo ; quae autem sunt, a Deo ordinatae sunt : itaque qui resistit potestati, Dei ordinationi resistit : qui autem resistunt, ipsi sibi damnationem acquirunt [2] . » Sciant praeterea, esse pariter naturalis, atque adeo incommutabilis conditionis humanarum rerum, ut inter eos etiam, qui in sublimiori auctoritate non sunt, alii tamen aliis, sive ob diversas animi, aut corporis dotes, sive ob divitias, et externa hujusmodi bona praevaleant : nec ullo libertatis, et aequalitatis obtentu fieri unquam posse, ut aliena bona, vel jura invadere, aut quomodo- libet violare licitum sit. Perspicua hoc quoque in genere, et passim inculcata extant in sacris Litteris divina praecepta , quibus nedum ab occupatione alienarum rerum, sed ab ipso etiam ejus desiderio districte prohibemur [3] . Sed meminerint insuper pauperes, et miseri quicumque homines quantum ipsi debeant catholicae Religioni, in qua intemerata viget et palam praedicatur Christi doctrina ; qui beneficia in pauperes, vel miseros collata perinde haberi a se declaravit, ac si faeta sibi ipsi fuissent [4] : atque omnibus praenuntiatam

voluit peculiarem rationem, quam in die Judicii habiturus est de iisdem misericordiae operibus, sive scilicet ad praemia aeternae vitae fidelibus tribuenda,

  1. S. Petri, Episl. I, c. n, 13, seq.
  2. S. Pauli Epist. ad Romanos, xiii, i, seq.
  3. Exodi, xx, 15, 17. — Deuteronomii v. 19, 21.
  4. Matthei, xviii, 15; v, 40, 45.