Pagina:Recueil des allocutions consistoriales, encycliques et autres lettres apostoliques des souverains pontifes Clément XII, Benoit XIV, Pie VI, Pie VII, Léon XII, Grégoire XVI et Pie IX .djvu/264

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

252 LETTRE ENCYCLIQUE DE PIE IX.


qui illis vacaverint ; sive ad illos, qui ea neglexerint, aeterni ignis poena mulctandos [1] .

Ex qua Christi Domini praenuntiatione, aliisque illius circa divitiarum usum, earumque pericula severissimis monitis [2] , in Ecclesia catholica inviolate custoditis, factum porro est, ut pauperes et miseri apud catholicas gentes in longe mitiore, quam apud alias quaslibet, conditione versentur. Atque hi quidem in regionibus nostris uberiora adhuc subsidia obtinerent, nisi plura instituta quae majorum pietate comparata fuerant ad ipsorum levamen, extincta nuper repetitis publicarum rerum commotionibus , aut direpta fuissent. De reliquo pauperes nostri, Christo ipso docente, meminerint, non esse cur tristes sint de conditione sua : quandoquidem in paupertate ipsa facilior eis parata via est ad obtinendam salutem, dummodo scilicet suamindigentiampatienter sustineant, et nonretantum, sed spiritu pauperessint. Aitenim : « Beati pauperes spiritu, « quoniam ipsorum est regnum Coelorum [3] . » Sciat etiam fidelis populus universus, veteres reges ethnicarum gentium aliosque in illis publicarumrerum prresides multograviusfrequentiusque abusos fuisse potestate sua; atque hinc religioni nostrae sanctissimae in acceptis referendum esse cognoscat, si principes christianorum temporum reformidantes, religione admonente, « judicium durissimum, quod his, qui praesunt, fiet» et destinatum peccantibus supplicium sempiternum, in quod « potentes potenter tormenta patientur [4] , » justiori erga subjectos populos et clementiori regimine utuntur. Agnoscant denique crediti vestris nostrisque curis fideles, veram perfectamque hominum libertatem, et requalitatem in christianre legis custodia positam esse; quandoquidem Deus Omnipotens, qui fecit « pusillum et magnum, » et cui aequaliter cura est de omnibus[5] , non subtrahet personam cujusquam [6] , ac diem statuit « in quo judicaturus est Orbem in aequitate [7], » in suo Unigenito Christo Jesu, qui « venturus est in gloria Patris sui cum angelis suis, et tunc « reddet unicuique secundum opera ejus [8] . » Quod si fideles iidem paterna suorum pastorum monita, et commemorata superius christianae legis mandata despicientes, a supradictis hodiernarum machinationum promotoribus decipi se patiantur, et in perversa « Socialismi » « et Communismi » systemata conspirare cum illis voluerint, sciant, serioque

considerent, thesaurizare se sibimetipsis apud divinum Judicem thesauros vindictae in die irae; nec quidquam interea ex conspiratione illa temporalis in populum utilitatis, sed nova potius miseriarum et calamitatum incrementa obventura. Non enim datum hominibus est, novas stabilire societates et communiones naturali humanarum rerum conditioni adversantes: atque idcirco con-

  1. Matthaei xxv, 3d, seq.
  2. Matthaei xix, 23, seq. — Lucae vi, 4; xviii, 22, seq. — Epist. Jacobi y, 1, seq.
  3. Matthaei, v, 3.
  4. Sapientiae, vi, 6, 7.
  5. Sapientiae, vi, 8.
  6. Ibidem.
  7. Actorum, xvn,31.
  8. Matthaei, xvi, 27.