Pagina:Recueil des allocutions consistoriales, encycliques et autres lettres apostoliques des souverains pontifes Clément XII, Benoit XIV, Pie VI, Pie VII, Léon XII, Grégoire XVI et Pie IX .djvu/266

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

254 LETTRE ENCYCLIQUE DE PIE IX.


spirationum hujusmodi, si per Italiam dilatarentur, noa alius esse exitus posset, nisi ut hodierno publicarum rerum statu permutuas civium contra cives aggressiones, usurpationes, caedes labefactato funditusque convulso, pauci tandemn aliqui, multorum spoliis locupletati, summum in communi ruina dominatum arriperent.

Jam vero ad fidelem populum avertendum ab impiorum insidiis, et in professione custodiendum catholicae Religionis, alque ad verae virtutis opera excitandum, magna, ut probe scitis, vis est in illorum vita et exemplo, qui divinis se ministeriis manciparunt. Verum, proh dolor! non defuere per Italiam aliqui, pauci illi quidem, viri Ecclesiastici, qui ad Ecclesiae hostes transfugae non minimo illis ad fideles decipiendos adjumento fuerunt. Sed vobis certe, Venerabiles Fratres, novo illorum lapsus stimulo fuit, ut acriori in dies studio in cleri disciplinam advigiletis. Atque hic in futurum quoque tempus, pro eo ac debemus, prospicere cupientes, temperare Nobis non possumus, quin commendemus denuo, quod in prima nostra ad totius orbis Episcopos Encyclica Epistola inculcavimus [1] , nempe ut nemini cito manus imponatis [2] , sed in ecclesiasticae militiae delectu majorem usque diligentiam adhibeatis. De iis praesertim, qui sacris ordinibus initiari desiderent, inquirere et diu multumque investigare opus est, num ea doctrina, gravitate morum, et divini cultus studio commendentur, ut certa spes affulgeat fore, ut tanquam lucernae ardentes in Domo Domini, eorum vivendi ratione, atque opera aedificationem et spiritualem vestro gregi utilitatem afferre queant.

Quoniam vero ex monasteriis recte administratis ingens in Ecclesia Dei splendor atque utilitas dimanat, et regularis etiam clerus adjutricem vobis in procuranda animarum salute operam navat, vobis ipsis, Venerabiles Fratres, in mandatis damus, priraum quidem ut religiosas familias cujusque Dicecesis nostro nomine certiores faciatis, Nobis peculiares a?rumnas ingemiscentibus, quas multae illarum in recenti calamitoso tempore perpessa? sunt, non levi interea consolationi fuisse animorum patientiam, atque in virtutis et Religionis studio constantiam, quibus plurimi exreligiosis hominibus ad exemplum se commandarunt; etsi aliquinon defuerint, qui sua? professionis obliti cum magno bonorum scandalo, et nostro fratrumque suorum dolore turpissime praevaricati sunt : deinde vero, ut proesides earumdem familiarum, et superiores, ubi opus fuerit, illarum moderatores nostris verbis adhortemini, ut pro sui officii debito, nulli parcant curae atque industria?, quo regularis disciplina, ubi servatur, magis in dies vigeat et floreat, ubi vero detrimentum aliquod passa fuerit, omnino reviviscat, et redinteijretur. Moneant instanter iidem praesides,

arguant, increpent religiosos illarum alumnos, ut serio considerantes quibus e votis Deo obstrinxerunt illa diligenter reddere studeant, suique instituti regulas inviolate custodiant, et mortificationem Jesu in suo corpore circumferentes ab iis omnibus abstineant, quae propriae vocationi adversantur, et operibus instent, quae caritatem Dei ac proximi, perfectaeque virtutis studium

  1. Novembris 1846.
  2. I ad Timoth., v. 22.