Pagina:Recueil des allocutions consistoriales, encycliques et autres lettres apostoliques des souverains pontifes Clément XII, Benoit XIV, Pie VI, Pie VII, Léon XII, Grégoire XVI et Pie IX .djvu/268

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

256 LETTRE ENCYCLIQUE DE PIE IX.


prae se ferant. Caveant prsesertim supradicti ordinum moderatores, ne ulli ad religiosa instituta aditum faciant, nisi cujus antea vitam, mores atque indolem accuratissime expenderinf, ac deinde illos tantam ad religiosam professionem admittant, qui tyrocinio rite posito ea dederint verae vocationis signa, ut judicari merito possit, ipsos non alia de causa religiosam vitam amplecti, nisi ut Deo unice vivant, et suam atque aliorum salutem pro cujusque instituti ratione procurare possint. Super his autem deliberatum fixumque Nobis est, ut ea omnino serventur, quae ad religiosarum familiarum bonum statuta prcescriptaque sunt in decretis a nostra congregatione super Statu Regularium die 25 Januarii superiori anno editis, et apostolica nostra auctoritate sancitis.

Post heec ad srecularis cleri delectum revocato sermone, commendatam in primis volumus fraternitatibus vestris instructionem, et educationem minorum clericorum; quandoquidem idonei Ecclesire ministri vix aliter haberi possunt, quam ex illis, qui ab adolescentia et prima ipsa aetate ad sacra eadem officia rite informati fuerint. Pergite igitur, Ven. Fratres, omnem impendere industriam atque operam, quo sacrae militiae tyrones a teneris annis, quoad ejus fieri poterit, in Ecclesiastica seminaria recipiantur, atque inibi, tanquam novellae plantationes succrescentes in circuitu tabernaculi Domini, ad vitae innocentiam, religiorum modestiam , et Ecclesiasticum spiritum conformentur, simulque litteras, et minores, majoresque disciplinas, prrcsertim sacras addiscant a selectissimis magistris, qui scilicet doctrinam sectentur ab omni cujusque erroris periculo alienam.

Quoniam vero haud facile vobis continget minorum omnium clericorum eruditionem in seminariis perficere, et ceteros etiam ex laicorum ordine adolescentes ad pastoralem vestram sollicitudinem pertinere non est dubium, excubate insuper, Ven. Fratres, aliis omnibus publicis privatisque scholis, et quantum in vobis est omni ope atque industria adnitimini, ut tota in illis studiorum ratio ad catholicae doctrinae normam exigatur, et conveniens in illas juventus ab idoneis, et probitate ac religiosa spectatis magistris ad veram virtutem, bonasque artes ac disciplinas instituta, opportunis muniatur praesidiis, quibus structas sibi ab impiis insidias agnoscat, et exitiales eorumdem errores devitet, atqua ita sibi et christianae ac civili reipublicae ornamento et utilitati esse possit.

Eo autem in genere praecipuam vobis, planeque liberam auctoritatem et curam vindicabitis super professoribus sacrarum disciplinarum, et in reliquis omnibus quae Religionis sunt, aut Religionem proxime attingunt. Advigilate, ut in tota quidem scholarum ratione, sed in his maxime, quae Religionis sunt, libri adhibeantur ab erroris cujusque suspicione immunes. Commonete animarum curatores, ut seduli vobis adjutores sint in iis, quae scholas respiciunt infantium et juvenum primae aetatis ; quo destinentur ad illas magistri, et magistrae probatissimae honestatis, et in pueris, aut puellis ad christianae fidei rudimenta instituendis libri adhibeantur a Sancta hac Sede probati. Qua in re dubitare non possumus, quin parochi ipsi exemplo illis sint, et vobis sedulo instantibus, in pueros ad christianae doctrinae primordia instruendos quotidie magis incumbant, eamque iustructionem ad graviores sui muneris partes om-