Pagina:Recueil des allocutions consistoriales, encycliques et autres lettres apostoliques des souverains pontifes Clément XII, Benoit XIV, Pie VI, Pie VII, Léon XII, Grégoire XVI et Pie IX .djvu/270

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

258 LETTRE ENCYCLIQUE DE PIE IX.


nino pertinere meminerint [1] . Iidem vero admonendi erunt, ut in suis sive ad pueros, sive ad reliquam plebem instructionibus habere ob oculos non omittant Catechismum Romanum, quem ex decreto Tridentini Concilii, et S. Pii V immortalis memoriae decessoris nostri jussu editum , alii porro Summi Pontifices, ac nominatim fel. record. Clemens XIII cunctis animarum pastoribus denuo commendatum voluit, tanquam « ad pravarum opinionum fraudes removendas et veram, sanamque doctrinam propagandam, stabiliendamque opportunissimum subsidium [2] . »

Haud sane mirabimini, Venerabiles Fratres, si de his fusiori aliquantulum calamo scripsimus. Enim vero prudentiam vestram minime fugit, periculoso hoc tempore vobis Nobisque ipsis omni industria atque opera, ac magna animi firmitate connitendum et invigilandum esse in illis omnibus, quae scholas, et puerorum ac juvenum utriusque sexus instructionem et educationem attingunt. Nostis enim, hodiernos Religionis humanaeque societatis inimicos, diabolico plane spiritu , in id suas omnes artes conferre, ut juveniles mentes et corda a prima ipsa retate pervertant. Idcirco etiam nihil intentatum , nihil prorsus inausum relinquunt, ut scholas et instituta qualibet juventutis educationi destinata, ab Ecclesiae auctoritate et a sacrorum Pastorum vigilantia omni ex parte subducant. Juxta haec firma spe sustentamur fore, ut carissimi in Christo Fihi nostri omnes Italiae Principes fraternitatibus vestris potenti patrocinio suo adfuturi sint, quo in supradictis omnibus muneri vestro uberius satisfacere valeatis ; nec dubitamus, quin iidem ipsi Ecclesiam, et ommatam spiritualia quam temporaha ejus jura tueri velint. Id quidem religioni congruum est, avitaeque pietati, qua se in exemplum animatos ostendunt. Illorum quoque sapientiam non latet, mitia malorum omnium, quibus tantopere affligimur, a detrimentis repetenda esse, quae Religioni Ecclesiaque Catholica 1 jamdiu, praesertim vero a Protestantium retate, irrogata fuerunt. Perspiciunt scilicet, ex depressa sa?pius sacrorum Antistitum auctoritate, et ex crescente in dies multorum contumacia in divinis et ecclesiasticis praeceptis impune violandis, factum fuisse, ut minueretur pariter populi obsequium erga civilem potestatem, et hodiernis publica) tranqmllitatis inimicis planior inde pateret via ad seditiones contra principem commovendas. Perspiciunt etiam, ex occupatis non raro, direptis- que, ac palam divenditis temporalibus bonis ad Ecclesiam legitimo proprietatis jure spectantibus, contigisse, ut decrescente in popuhs reverentia erga proprietates religionis destinatione consecratas, multi hinc faciliores praeberent aures audacissimis novi Socialismi et Communismi assertoribus, qui alias pariter aliorum proprietates occupari ac dispertiri, aut alia quavis ratione in omnium usum converti posse comminiscuntur. Perspiciunt insuper recidisse paulatim in civilem potestatemimpedimeutailla, misejamdiu multiplici fraude comparata fuerant ad cohibendos Ecclesiae Pastores, ne sacra sua auctoritate

uti libere possent. Perspiciunt denique calamitatum, quibus urgemur, nullum

  1. Tridentinum, Sess. xxiv, c. 4. — Bened. XIV Const., Btsi minime, 7 febr. 1742.
  2. In Encyclicis Litteris ea de re ad omnes Episcopos datis 14 junii 1761 .