Pagina:Recueil des allocutions consistoriales, encycliques et autres lettres apostoliques des souverains pontifes Clément XII, Benoit XIV, Pie VI, Pie VII, Léon XII, Grégoire XVI et Pie IX .djvu/272

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

260 LETTRE ENCYCLIQUE DE PIE IX.


aliud inveniri posse promptius et majoris virtutis remedium, quam ut refloreat in tota Italia splendor Rcligionis Ecclesiaeque Catholicae, in qua diversis hominum conditionibus, et indigentiis opportunissima praesto esse praesidia non est dubium.

Siquidem (verbis utimur S. Augustini) , « Catholica Ecclesia non solum « ipsum Deum, sed etiam proximi dilectionem atque caritatem ita complectitur, ut omnium morborum, quibus pro peccatis suis animae aegrotant, omnis apud illam medicina pnepolleat. Ipsa pueriliter pueros, fortiter juvenes, quiete senes, prout cujusque non corporis tantum, sed et animi aetas est, exercet et docet. Ipsa feminas viris suis non ad explendam libidinem, sed ad propagandam sobolem, et ad rei familiaris societatem casta, et fideli obedientia subjicit; et viros conjugibus non ad illudendum imbecilliorem sexum, sed sinceri amoris legibus praeficit. Ipsa parentibus filios libera quadam servitute subjungit, parentes filiis pia dominatione praeponit. Ipsa fratribus fratres religionis vinculo firmiore, atque arctiore, quam sanguinis, nectit, omnemque generis propinquitatem, et affinitatis necessitudinem, servatis naturae, voluntatisque nexibus, mutua caritate constringit. Ipsa dominis servos non tam conditionis necessitate, quam officii delectatione docet adhaerere; et dominos servis, summi Dei communis Domini consideratione placabiles, et ad consulendum magis, quam coercendum propensiores facit. Ipsa cives civibus, gentes gentibus, et prorsus homines primorum parentum recordatione non societate tantum, sed quadam etiam fraternitate onjungit. Docet reges prospicere populis, monet populos se subdere regibus. Quibus « honor debeatur, quibus affectus, quibus reverentia, quibus timor , quibus consolatio, quibus exhortatio, quibus disciplina, quibus objurgatio, quibus supplicium, sedulo docet, ostendens quemadmodum et non omnibus omnia, sed onmibus caritas, et nulli debeatur injuria [1]. »

Nostrum igitur vestrumque est, Vencrabiles Fratres, ut nulli parcentes labori, nulla unquam difficultate deterriti, toto pastoralis studii robore tueamur in Italis populis cultum catholicaee Religionis, et non solum obsistamus alacriter impiorum conatibus, qui Italiam ipsam ab Ecclesiae sinu avellere commoliuntur, sed etiam degeneres illos Italiae filios, qui jam eorumdem artibus seduci se passi fuerint, ad salutis viam revocare annitamur.

Verumtamen cum omne datum optimum et omne donum perfectum desursum descendat, adeamus cum fiducia ad thronum gratiae, Venerabiles Fratres, et coelestem luminum et misericordiarum Patrem publicis, privatisque precibus orare suppliciter atque obsecrare non intermittamus, ut per merita Unigeniti Filii sui Domini Nostri Jesu Christi, avertens faciem suam a peccatis nostris, omnium mentes et corda virtute gratiae suae propitius illustret, ac

.

  1. S. Augustinus de Moribus Cathol. Ecclesise, lib. I