Pagina:Recueil des allocutions consistoriales, encycliques et autres lettres apostoliques des souverains pontifes Clément XII, Benoit XIV, Pie VI, Pie VII, Léon XII, Grégoire XVI et Pie IX .djvu/274

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

262 LETTRE ENCYCLIQUE DE PIE IX.


rebelles quoque ad se compellens voluntates, Ecclesiam sanctam novis victoriis et triumphis amplificet; quo in tota Italia, immo et ubique terrarum, merito pariter ac numero populus ei serviens augeatur. Invocemus etiam Sanctissimam Dei Genitricem Immaculatam Virginem Mariam, quae praevalido apud Deum patrocinio suo quod quarit invenit, et frustrari non potest, atque una Petrum Apostolorum Principem et coapostolum ejusPaulum, omnesque Sanctos Coelites, ut Clementissimus Dominus , eorum intervenientibus precibus, flagella iracundiae sua' a fidelibus populis avertat; et cunctis, qui Christiana professione censentur, tribuat propitius per gratiam suam et illa respuere, quae huic inimiea sunt nomini, et ea cpiae sunt apta sectari. Demum, VenerabilesFratres, nostne in vos studiosissima' voluntatis testem accipite Apostolicam Benedictionem, quam intimo cordis affectu, vobis ipsis, et clericis , laicisque fideiibus vigilantiae vestrae concreditis peramantcr impertimur.

Datum Neapoli in Suburbano Portici, die viii Decembris anni MDCCCXLIX, Ponlificatus nostri an. iv.

PIUS PP. IX.