Pagina:Recueil des allocutions consistoriales, encycliques et autres lettres apostoliques des souverains pontifes Clément XII, Benoit XIV, Pie VI, Pie VII, Léon XII, Grégoire XVI et Pie IX .djvu/276

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

XX MAII MDCCCL.

S. S. DOMINI NOSTRI PII IX

ALLOCUTIO

IN CONSISTORIO SECRETO 20 MAII 1 8 5 0 HABITA.

Venerabiles Fratres.

Si semper antea, Venerabiles Fratres, admirabilem Dei Optimi Maximi in re catholica tuenda providentiam extitisse cognovimus, postremis hisce potissimum annis coelestem illam vim, qua Deus Ecclesiae suae usque ad consummationem saeculi sese adfuturum promisit, mirandum in modum fulgere perspeximus. Universo enim, qua late patet, terrarum orbi notae ac pervulgata sunt tristissimae rerum vicissitudines, quibus Nos vehementer afflicti ab hac Nostra Sede sexdecim et amplius menses exsulare coacti fuimus, itemque comperta atque explorata sunt acerbissima , et numquam satis deploranda tempora, quibus tenebrarum princeps suam omnem contra Ecclesiam, et hanc Apostolicam Sedem rabiem evomere, atque in hac ipsa quoque Urbe, catholicae veritatis centro, cum incredibili Nostro, vestroque et omnium bonorum luctu debacchari visus est. Atque omnes norunt quomodo justus et misericors Dominus, qui percutit et sanat, mortificat et vivificat, deducit ad inferos et reducit, prasentibus manifestisque sure bonitatis prsesidiis consolatus Nos fuerit in tribulatione Nostra, et Nostras preces gemitusque, ac totius Ecclesiae vota propitio et sereno vultu respiciens luctuosissimam illam atque ab inferis excitatam tempestatem sedare, et carissimos Pontificiae Nostrae ditionis populos ab infelici illo, in quo misere jacebant, statu eripere, Nosque in hanc almam Urbem ipsis populis pra laetitia gestientibus, atque omni Catholico orbe exsultante, reducere sit dignatus. Itaque cum post Nostrum in Urbem reditum hodierno die vos pnmum alloquuturi simus, nihil certe Nobis potius, quam ut maximas, atque immortales Omnipotenti Deo pro tantis beneficiis agamus gratias, ac meritis laudibus prosequamur inclytas illas Nationes et Principes, qui a Deo ipso excitati de Nobis, deque hac Apostolica Sede optime mereri, et suis opibus, consihis et armis civilem ejusdem Sedis Principatum tueri ac defendere, et publicam quietem et ordinem huic Urbi et Pontificia^ ditioni restituere tam vehementer latati sunt.

Atque gratissimi Nostri animi sensus, et Nostrarum laudum praeconium merito sibi vindicat Garissimus in Christo Filius Noster Ferdinandus II, utriusque Siciliae Rex illustris. Ipse enim pro eximia sua religione, vix dum de Nostro Cajetam adventu certior factus, nulla interposita mora, ad Nos advolans una cum Augusta sua Conjuge Maria Theresia omnes singularis suae pietatis, ac filialis prorsus devotionis et obsequii significationes Christi in terris Vicario exhibere vehementer gaudens, Nos munifico hospitio excepit, ac toto