Pagina:Recueil des allocutions consistoriales, encycliques et autres lettres apostoliques des souverains pontifes Clément XII, Benoit XIV, Pie VI, Pie VII, Léon XII, Grégoire XVI et Pie IX .djvu/278

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

266 ALLOCUTION DE PIE IX.


tempore, quo in suo Regno morati sumus, quovis officiorum genere Nos cumulare numquam intermisit, velut Vos ipsi testes locupletissimi fuistis, Venerabiles Fratres. Cum autem aliae quoque Nationes ad civilem Apostolicae hujus Sedis Principatum tutandum accurrerunt, idem Princeps suas ipse copias ducere voluit. Quae quidem egregia pientissimi Regis in Nos et eamdem Sedem merita animo Nostro ita infixa luerent, ut jucundam eorum memoriam nulla umquam delere possit obhvio. Nunc vero magno cum honore et perenni grati animi Nostri testimonio nominanda a Nobis est clarissima Gallorum Natio militari gloria, et in hanc Apostolicam Sedem obsequio, atque aliis tot sane nominibus illustris, cujus propensissimam in Nos voluntatem et beneficia expertisumus. Siquidem illa natio, ejusque Reipublica- inclytus Praeses afflictis Nostris et Pontificia ditionis rebus occurrens, nullisque sumptibus parcens strenuos suos Duces, militesque mittendos decrevit, qui multis gravibusque perfuncti laboribus hanc potissimum Urbem misere divexatam atque prostratam ab infelici, qua premebatur, conditione liberarunt, vindicarunt, ac Nos inipsam Urbem reducere tantopere gloriati sunt. Qua quidem in laude, et grati animi Nostri significatione conjunctum quoque omnino volumus carissimum in Christo Filium Nostrum Franciscum Josephum Austriae Imperatorem, Hungariae Regem Apostolicum, et Bohemiae Regem illustrem, qui pro avita sua pietate, et in hanc Petri Cathedram observantia validissimam suam opem et operam in civilem hujus Apostolica Sedis Principatum tuendum omni alacritate et studio conferens Pontificias praesertim AEmiliae , Piceni, et Umbriae Provincias victricibus suis copiis ab injusta ac tristi dominatione eripuit, easque legitimo Nostro, et ejusdem Sedis regimini restituit. Gratissima quoque recordatione praecipuam rationem habere debemus erga Nos meritorum Carissimae in Christo Filiae Nostrae Mariae Elisabeth Hispaniarum Reginae Catholicae, ejusque Gubernii : nam, veluti optime scitis, ubi nostras accepit calamitates, nihil antiquius habuit, quam singulari cura cathohcas gentes ad communis omnium fidelium Patris -causam propugnandam statim excitare, ac valentes suas deinde mittere copias ad Romanae Ecclesiae possessiones tuendas. Atque hic, Venerabiles Fratres, nullo modo taciti praeterire possumus aliorum praclarissimorum Principum, illorum etiam qui huic Petri Cathedrae minime consociantur, propensissimam erga Nos voluntatem, qui licet suas copias haud miserint, tamen eorum operam in temporalibus Nostris et Romanae Ecclesiae juribus rationibusque tuendis impendere studuerunt. Quocirca iis quoque omnibus debitas meritasque habemus et agimus gratias, atque ipsis Nos summopere gratos esse profitemur. Qua quidem in re nemo admirari non potest summam illius omnia fortiter suaviterque regentis et moderantis Dei providentiam, qui in hac quoque tanta temporum perturbatione et acerbitate effecit, ut vel ipsi Principes cum Romana Ecclesia minime conjuncti civilem ejusdem Ecclesia Principatum sustinerent, defenderent, quo Romanus Pontifex singulan ejusdem divinae providentiae consilio per tot jam continentia saecula optimo quoque jure potitur, ut in universae Ecclesiae regimiue sibi divinitus commisso supremam suam Apostolicam auctoritatem toto orbe ea plane libertate possit exercere, quae ad Summi Pontificatus munus obeundum ac totius Dominici gregis salutem procurandam tantopere est necessaria.