Pagina:Recueil des allocutions consistoriales, encycliques et autres lettres apostoliques des souverains pontifes Clément XII, Benoit XIV, Pie VI, Pie VII, Léon XII, Grégoire XVI et Pie IX .djvu/28

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

16 ENCYCLIQUE DE N. T. S. P. LE PAPE PIE IX. 1864.


Fratres, cunctisque Clericis, Laicisque fidelibus curæ vestræ commissis peramanter impertimur. Datum Romæ, apud S. Petrum, die VIII Decembris anno 1864, decimo a Dogmatica Definitione Immaculatæ Conceptionis Deiparæ Virginis Mariæ. Pontificatus Nostri Anno decimo nono.

PIUS PP. IX

SYLLABUS

COMPLECTENS PRAECIPUOS NOSTRAE AETATIS ERRORES

QUI NOTANTUR

IN ALLOCUTIONIBUS CONSISTORIALIBUS, IN ENCYCLICIS ALIISQUE APOSTOLICIS LITTERIS

SANCTISSIMI DOMINI NOSTRI PII PAPAE IX.

§ I. Pantheismus, Naturalismus et Rationalismus absolutus.

I. Nullum supremum, sapientissimum, providentissimumque Numen divinum exsistit ab hac rerum universitate distinctum, et Deus idem est ac rerum natura, et idcirco immutationibus obnoxius; Deusque reapse fit in homine et mundo, atque omnia Deus sunt et ipsissimam Dei habent substantiam; ac una eademque res est Deus cum mundo, et proinde spiritus cum materia, necessitas cum libertate, verum cum falso, bonum cum malo, et iustum cum iniusto.

Alloc. Maxima quidem, 9 iunii 1862.

II. Neganda est omnis Dei actio in homines et mundum.

Alloc. Maxima quidem, 9 iunii 1862.

III. Humana ratio, nullo prorsus Dei respectu habito, unicus est veri et falsi, boni et mali arbiter; sibi ipsi est lex, et naturalibus suis viribus ad hominum ac populorum bonum curandum sufficit.

Alloc. Maxima quidem, 9 iunii 1862.

IV. Omnes religionis veritates ex nativa humanae rationis vi derivant; hinc ratio est princeps norma qua homo cognitionem omnium cuiuscumque generis veritatum assequi possit ac debeat.

Epist. encycl. Qui pluribus, 9 novembris 1846.
Epist. encycl. Singulari quidem, 17 martii 1856.
Alloc. Maxima quidem, 9 iunii 1862.

V. Divina revelatio est imperfecta et idcirco subiecta continuo et indefinito progressui qui humanae rationis progressioni (progressui) respondent.

Epist, encycl, Qui pluribus, 9 novembris 1846.