Pagina:Recueil des allocutions consistoriales, encycliques et autres lettres apostoliques des souverains pontifes Clément XII, Benoit XIV, Pie VI, Pie VII, Léon XII, Grégoire XVI et Pie IX .djvu/284

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

272 ALLOCUTION DE PIE IX.


Jam vero, Venerabiles Fratres , vobiscum communicamus summam certe consolationem, qua inter tantas angustias affecti fuimus, ubi cognovimus Decreta a Carissimoin Christo Filio Nostro Francisco Iosepho, Austriae Imperatore, Hungariae Rege Apostolico, et Bohemiae Rege illustri edita, quibus pro egregia sua religione Nostris, et Venerabilium Fratrum amplissimi sui Imperii Antistitum votis et postulationibus obsequutus, maxima cum sui nominis gloria, et ingenti bonorum omnium exsultatione optatissimam catholicae Ecclesiae libertatem alacri et libentissimo animo cum suis Administris in Imperio suo adserere est orsus. Quocirca eidem clarissimo Imperatori et Regi de tam insigni re, catholico Principe plane digna, meritas tribuimus laudes, ac vehementer in Domino gratulamur. Atque bona profecto spe nitimur, fore ut ipse religiosissimus Princeps pro suo erga Ecclesiam studio praeclarum ejusmodi opus prosequi, perficere, ac suisinremcatholicam meritis cumulum afferre velit.

Verum dum hac utebamur consolatione acerbissimus sane accessit dolor, quo vehementer angimur et premimur, videntes quomodo sanctissima 1 nostrce Religionis res in alio catholico Regno nunc affligantur, et sacra Ecclesia> atque hujus S. Sedis conculcentur jura. Probe intelligitis, Venerabiles Fratres, Nos hic loqui de Subalpino Regno, ubi, quemadmodum omnes ex privatis nuntiis, publicisque Litteris jam cognoscunt, lex Ecclesia juribus ac solemnibus cum hac Apostolica Sede initis conventionibus adversa fuit promulgata, et hisce diebus summo animi Nostri moerore praeclarissimus Taurinensium Antistes Venerabilis Frater Aloisius Fransoni militari manu ab episcopalibus suis sedibus avulsus, et cum magno Taurinensis urbis ac totius illius Regni bonorum luctu in arcem est deductus. Nos itaque, prout rerum gravitas, atque officii Nostri ratio in tuendis Ecclesia juribus postulabat, nulla interjecta mora per Nostrum Cardinalem a publicis negotiis primum de commemorata lege, postmodum vero de injuria et vi egregio Antistiti illata statim apud illum Gubernium reclamavimus. Atque interea dum inhaerentem cordi Nostro amaritudinem ea spe solamur, fore ut ejusmodi reclamationes optatum assequantur exitum, Nos haud omittemus alia Allocutione de ecclesiasticis illius Regni negotiis agere, Vosque certiores facere, cum id opportunum esse censuerimus. Post haec abstinere non possumus quin pro paterna Nostra sollicitudine erga lllustrem Belgarum gentem, quae catholica Religionis studio semper enituit, Nostrum exprimamus dolorem, cum inibi rei catholicae pericula impendere prospiciamus. Sed futurum confidimus ut Serenissimus ille Rex, et omnes qui in Regno summam rerum procurationem gerunt, pro eorum sapientia animadvertentes quantopere catholica Ecclesiaejusque doctrina ad temporalem quoque populorum tranquillitatem prosperitatemque conducat, salutarem ejusdem Ecclesia vim sartam tectam haberi velint , ac sacros ipsius Ecclesiae Antistites et Ministros eorumque optimam operam tegere ac tueri studeant.

Cum autem Apostolica illa caritas, qua omnes populos et nationes in Christo complectimur ita Nos urgeat, ut nihil prorsus aliud tam vehementer optemus, quamut omnes occurrantinunitatem fidei et agnitionis Filii Dei, verba Nostra ad illos omnes qui a Nobis dissident toto cordis affectu convertinius, eosque obtestamur in Domino, ut depulsa errorum caligine veritatis lucem aspiciant,